BCCCAP00000000000000000000583
DE CESSATIONE SUBSTANTIAE, th. 2, n. 356-358 183 tamen sub signo, non localiter et tamen in loco; manducatur, et denti– bus non premitur... Nihil igitur mirum si Patres aliquando rem obscure declarant. 357. Ratione theofogica probatur convenientia hujus mysterii quia (69): l. 0 ) Ex parte Dei: Manifestantur ejus attributa. a) Bonitas, quia bonum est diffusivum sui. Cum divina Bonitas hu– manitati per Incarnationen jam conjuncta esset, conveniens erat quod haec conjunctio ad unumquemque hominem se extenderet aliquo modo vero et reali. Extenditur autem per Communionem, quae est quaedam veluti prolongatio Incarnationis in unoquoque homine Sacram Eucha– ristiam recipiente. b) Sapientia, quia praesentia realis veluti in unum colligit omnia opera divina. c) Omnipotentia, quia praesentia realis est miraculum omnimn maximum.· d) Justitia, quia sicut horno, per cibum, justitiam originalem ami- serat, per cibum quoque ad immortalitatem perduci debebat. 2. 0 ) Ex parte hominis: Augentur virtutes: a) Caritas inflammatur, Christum per modum cibi suscipiendo. b) Fides augetur, credendo hoc mysterium. e) Spes erigitur, quia si Deus dat summum bonum, minora non de– negabit. d) Christus in SSma. Eucharistia .exemplar est patientiae, · humi– litatis, obedientiae et omnium virtutum (70). CAPUT U DE MODO QUO CHRISTUS FIT PRAESENS, SEU DE TRANSSUBSTANTIATIONE 358. Connexio materiae.-Constat igitur ex thesi praecedenti quod Corpus et Sanguis Christi sint vere, realiter et substantialiter sub spe– ciebus panis et vini, quod probatum est, tam ex Sacra Scriptura, qua,m ex Traditione universali Ecclesiae. .Sed quomodo Christus hanc realem praesentiam consecutus est, id est, quomodo Christus factus est praesens ubi antea non erat? ... Haec est quaestio omnium difficillima quae nunc occurrit tractanda, quaeque sub nomine Transsubstantiationis a theologis traditur. Concilium Tridentinum, postq:uam canone primo damnaverit sacra- (69) (70) Cfr. SUA,REZ, disp. 46, sect. 'l;. PESCH,' op, cit., n. 647; STUS. THOMAS, Ill, q. 75, a. 1; in IV, dist. 10, q. 1, a. l. Cfr. MONSABRE, Exposición riel riogma cat., conf. 67.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz