BCCCAP00000000000000000000583
182 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 355-356 nem et sanguinem, postquam ipsa (alimonia) per precem ejus verba continentem, eucharistia Jacta est» (61). Stus. Irenaeus (anno 202) ex praesentia reali in Eucharistia probat creationem mundi et futuram carnis resurrectionem: «Quomodo constabit iis .(haereticis) eum panem, in quo gratiae ac– tae sunt, corpus esse Domini sui et calicem sanguinem ejus, si non ip– sum fabricatoris mundi Filium dicant, id est Verbum ejus?» (62). «Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem devenire et non percipere vitam, quae corpore Domini et sanguine alitur? Ergo aut sententiam mutent aut abstineant offerendo quae praedicta sunt... Que– madmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia, ex duabus rebus cons– tans, terrena et coelesti, sic et corpora nostra, percipientia Eucharis– tiam, jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia» (63). Confer Originem (64), Tertullianum (65), Clementem Alexandri– num (66), Stum. Cyprianum (67). 356. Scholion.-Non desunt apud Patres textus qili primo intuitu dogmati catholico adversari videntur; ad quorum solutionem haec prin– cipia retinenda sunt: a) Lex arcani: Ad vitandas infidelium irrisiones et profanationes haec lex praecipiebat ne divina mysteria cuilibet panderentur; qua– propter Patres aliquando a,bscure loquebantur, ita ut cnristiani n,m in– telligerent, non vero catechumeni, seu non initiati; sic Stus. Augusti– nus: <<Na,runt fiderles corpus Christi... ecce coram catechumenis loquor; disputari inde modo non potest» (68). b) Securitas fidei. Quando dogma aliquod non impugnatur, secu– rius loquitur; id est, verba et expressiones accurate non seliguntur; e contra, quando res, de qua agitur, controvertitur, aut male intelligi po– test, vel adest qui ad. falsum sensum detorquere conetur, accuratius Io– quitur. Jamvero tempore Patrum, nullus invenitur, error, nullumque du– bium movetur circa praesentiam realem Christi. Quapropter exspectari non dGbet apud Patres terminologia clara et praecisa, qualis haberetur in qualibet alta re controversa. c) Usus palemicus. Patres aliquando assumunt dogma praesentiae realis Christi in Eucharistia tamquam principium communiter receptum ab omnibus catholicis et haE:reticis, ut inde haeresim refellant et im– pugnent. At nonnumquam accidit ut, ratione disparitatis mysteriürum, expressiones sint minus exactae aut duriores, similitudines exaggeren– tur, locutiones sint contortae. At id etiam accidit in ad populum cate– chesi hodierna, quin ex hinc erui possit concionatorem aut catechis– tam, falsam fidem profiteri circa realero praesentiam Christi. d) Indoles specialis hujus rriysterii. Nam Eucharistia est sacramen– . tum et sacrificium, signurn et realitas; Christus adest substantialiter et (61) (62) (63) (64) (65) (66) (67) (68) Apolog., 1, c. 66; Journel, 128. Adv. haer., lib. 4, c. 18, 4; PG., 7, 1027. Adv. haer., lib. 4, c. 18, 5; Journel, 234. In Ex., hom. 13, n. 3; Journel, 490. De carnis resurrectione, c. 8: Journel, 362. Paedagog., lib. 1, c. 6, n. 42; Journel, 408. De lapsis, c. 16; Journel, 551. Sermo 132, n. 1, 2; De doctr. christiana, lib. 3, c. 12; cfr. ORIGENEs, in Lev., hom. 9, n. 10; cfr. FRANZELIN, De sacramentis in genere, th. 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz