BCCCAP00000000000000000000583
DE PRAESENTIA REALI OHRISTI, th. 1, n. 355 181 A), In Conciliis: Nicaenum I (anno 325): «Pervenit ad sanctum magnumque ConcUium quod in quibusdam locis et civitatibus, presby– teris gratiam sacrae Communionis Diaconi porrigant; _quod nec regula nec consuetudo est, ut ab his, qui potestatem non habent offerendi, illi, qui offerunt, Christi Corpus accipiant» (52). Nicaenum JI (anno 787): Iconoclastae Eucharistiam vocabant «fi– guram Christi», quapropter docebant omnes alias imagines Christi re– jiciendas esse; contra istos haereticos Concilium ait: «Nema umquam Apostolorum aut Patrum incruentum nostrum sacrificium imaginem Corporis illius dixerunt.. Ait enim Dominus: Sumite, edite: Hoc est cor– pus meum; non autem: Sumite, edite, imaginero corporis mei: legas, quousque velis, nusquam invenies neque Dominum neque Apostolos ne– que Patres incruentum illud sacrificium, quod a Sacerdote offertur, ima– ginem dixisse, sed ipsius Corpus et Sanguinem» (53). Concilium Romanum ( contra Berengarium, anno 1089), coadunatum: «Ego corde credo et ore confiteor panem et vinum... post consecratio– nem, esse verum Christi Corpus, quod nat.um est de Virgine ... et verum Sanguinem Christi, qui de latere ejus effusus est..., non .tantum per signum, et vir.tutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae» (54). Concilium Constantiense, contra Vicleffum (anno 1418) (55), Floren– tinum in Decreto pro Armenis (anno 1439) (56); Tridentinum (57), dam– nat errores praesertim Novatorum. B) In scriptis Patrum: Didache (saec. primo exeunte): «Die do– minica co_nvenientes frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum» (58). Stus. Ignatius (anno 107): «Studeatis igitur una Eucharistia uti; una est Caro Domini nostri Jesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius unum altare ... » (59). Et de Docetis, realitatem carnis Domini negantibus, dicit: «Ab Eu– charistia et oratione abstinent, eo quod non confitentur Eucharistiam carnem esse ~sazvatorts nostri Jesu Christi~ quae pro peccatis nostris passa est, quamque Pater benignitate sua resuscitavit. Qui autem con– tradicunt dono Dei, altercantes moriuntur ( 60). stus. Justinus (anno 163-167): «Hi.c cibus apud nos vocatur Eucha– ristia... Neque enim ut. communem panem neque ut communem potum ista sumimus; sed quemadmodum per Verbum Dei caro factum est Je– sus Christus salvator noster et carnem et. sanguinem habuit salutis nos– trae causa, sic e.tiam iUam alimoniam, ex qua sanguis et carnes nostrae per mutationem aluntur, edocti sumus esse incarnati illius Jesu et car- (52) Canon 18. (53) Art. 2.0 (64) DENZINGER, 355, (55) DENZINGER, 583, (56) DENZINGER, 698. (57) DENZINGER, 874, 883 sqs., 930 sqs, (58) Journel, 6, 7, 8. (59) Epist. ad Philadelp., 4; Journel, 66. (60) EPist. ad Srnyrn,, c. 7; Journel, 64.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz