BCCCAP00000000000000000000583

180 DE SSMA. EUOHARISTIA, th. 1, n. 353-355 toria. Nihil dicit de tempore, de loco, de auctore hujus inventionis, de ejus modo, an scilicet lente, vel caute; nullum adest vestigium hujus innovationis in Ecclesia. Praeterea non agebatur in casu de aliqua re occulta et abstracta, quae non deberet ad praxim perduci, sed potius de re omnino practica, et usu quotidiano exercenda; quomodo igitur talis innovatio introduce– retur in Ecclesia quin nullum exstaret ipsius vestigium? ... Praeterea Sancti Patres, episcopi, Doctores, vigilantissimi erant in Ecclesia, omnique zelo praediti; quomodo igitur talem innovationem non increpassent? ... Omni scientia erant eruditissimi; quomodo igitur verba Christi non intellexissent? ... Omni sanctitate ornatissimi, quomodo igitur abominabilem idololatriam non damnassent? ... Dicesne forsitan Divinam Providentiam Novatores in mundum edi– disse ut idololatriam corrigerent, verum ac rectum sensuril Domini post tot saecula interpretaturi? ... Necesse igitur est dicere argumentum praescriptionis totam suam vim in praesenti retinere, ita ut alía nequeat dari explicatio hujus fidei nisi ipsius origo apostolica, ideoque divina. 354. 2.º) Liturgiae omnes antiquissimae.--Orientales et occidenta– les praesentiam realem Christi praedicant, aut supponunt. Atqui Litur– gia nihil aliud est nisi expressio practica fidei Ecclesiae. Ergo ... · a) Constitutiones Apostolicae : «Poscimus te ut super haec dona in conspectu tuo proposita... respicias... atque supra hoc sacrificium mittas Sanctum tuum Spiritum... ut exhibeat panem hunc corpus Christi tui et calicem hunc sanguinem Christi tui» ( 47). Et postea subjungit: «Episcopus quidem tribuat oblatam (hostiam consecratam) dicens: Corpus Christi; et qui recipiat, respondeat: Amen. Diaconus vero teneat calicem ac tradendo dicat: Sanguis Christi, calix vitae, et qui bibit, respondeat: Amen» ( 48). b) In sacramentario Serapionis (saec. IV): «Adveniat Verbum sanc– tum tuum super hunc panem, ut panis fíat corpus Christi, et super hunc calicem, ut calix fíat sanguis veritatis» ( 49). Post communionem vero addit: «Gratias tibi agimus, quia nobis dedisti commun.ionem corporis et sanguinis» (50). c) Similia habentur in Liturgiis Alexandrina, Coptica Graeca, et ínter occidentales: Romana, Mediolanensi Mozarabica, Gallicana, quo– rum documenta inutile est adducere (51). 355. 3.º)- Documenta Ecclesia.e.-Fides Ecclesiae apparet: a) In Conciliis, et b) in scriptis Patrum. (47) Constit. Apostol., lib. 8, c. 12; PG., 1, 1103. (48) Cfr. Kl11CH, 616, 620, 621. (49) Cfr. BATIFFOL, L'Eucharistie, pag. 312 sqs. (50) Ibid. (51) Cfr. GOAR, Eucholog;, 169; RENAUDOTIUS, Lit. orient., t. 2, pag. 32 sqs.; PESCH, OP. cit., n. 661.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz