BCCCAP00000000000000000000583
178 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n, 351 351. Objectiones contra argumentum ex verbis Institutionis.-Objectio l.•: In verbis Institutionis adsunt methaphorae evidentes, e. g.: «Hic est calix novum tes– tamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur»; calix dícítur fundí. Ergo verba Institutíonís metaphorice sumenda sunt. Respondeo : a) Objectío caret Logíca; nam ex eo quod in verbís Institutionís adsint metaphorae, non sequitur ipsa verba metaphoríce sumenda esse. b) Dist. antecedens: Adsunt metaphorae ínintelligibiles, nego. Adsunt metaphorae bene intelligibiles, subdistinguo : quae referuntur ad ípsam significatíonem substan– tialem proposítíonum, nego; quae referuntur ad aliquid accidentaliter se habens ad nostram thesím, concedo. Objectio 2.•: In Sacra Scriptura saepe verbum «est» ídem valet ac «significat»º Ergo verba Institutionis possunt ita reddi: «Hoc significat corpus meum». Respondeo: Nego majorem, nam ex eo quod aliquando verbum «est» ídem valeat, ac «significat» non sequitur id semper et ubique valere. Unde ad summum sequeretur nos non posse argumentum conficere ex verbo «est» ad probandam praesentíam rea– lem Christi; et hoc concedere possumus adversariis; non enim thesim probavimus, nísi ex contextu, ex textu, ex adjunctis... Hinc vides quid sit dicendum de multis textibus quos adversarii con– gerunt contra nostram probationem ex lege parallelismi; nullus enim parallelismus existit inter nostrum textum et alios «sacramentales», quos adversarii nobis proponunt; speciminis causa en aliquos: a) «Hoc est pactum meum, quod observabitis inter me et vos, et se-– men tuum post te: circumcidetur omne masculinum» .(40). Respamdeo: Negando paritatem, nam ex ipsa natura rei de qua agi– tur, satis constat circumcisionem esse signum pacti Deum inter et ho– mines, symbolum scilicet externum pacti, quo populus Dei veluti nota– tur, signatur... b) «Cornua decem reges sunt» .(41). «Ego sum ostium» (42). Respondeo: Negando paritatem, nam in his aliisque similibus texti- · bus clare habetur, vel explanatio somniorum, vel explicatio alicujus. proprietatis subjecti per. anala,giam alicujus rei magis perspicuae. e) «Est enim Phase (id est, transitus) Domini» (43). Respondeo: a) Negando paritatem, nam etsi agnus paschalis non esset nisi signum transitus Domini, non sequitur quod id quod Christus. manibus tenebat, esset nisi signum Novi Testamenti; poterat etiam esse realitas Corporis et Sanguinis ipsius Christi. b) Praeterea adde quod .textus biblicus ita se habet: «Hoc Phase est Domino», id est, hac, seu iste ritus, hoc festum antea descriptum, est, quid Domino dicatum, sacrum. Unde vides verbum «est» retinere suam. propriam significationem et idem non esse ac «significat». Objectio 3.a: Lingua syro-chaldaica non habet verbum seu vocem qua exprímatur sensus aliquid repraesentandi, symbolizandi, significandi. Jamvero Chrístus lingua syro-chaldaica usus est. Ergo vox «est» sumi debet pro «significat», «repraesentat»..• Respondeo : a) Mirum est quod in linguis Orientalibus non adsit verbum ad significandum id quod adversarii intendunt; nam Orientales valde proni sunt ad parabolas et figuras condendas quibus aliqua res exprimatur. Cardinalts Wiseman plus quam 40 voces refert quas adhibere potuit Christus ad exprimendum notiones repraesentationis, figurae... (44). (40) Gen., 17, 10. (41) . Dan., 7, 24. (42) Joan., 10, 7; 15, 5; 11 Petr., 2, 17; I Cor., 10, 4. (43) Ex., 12, 11. (44) Horae syriacae. lect. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz