BCCCAP00000000000000000000583
DE PRAESENTIA REAL! OHRISTI, th. 1, n. 349-351 177 persit in populum, et ait: Hic est sanguis Foederis, quod pepigit Domi- nus vobiscum.» · Et Stus. Paulus, in epist. ad Hebr., ita recitat hunc locum: ll-Hic san– guis testamenti, quod mandavit ad vos Deus» (36). In hoc igitur loco agitur de institutione foederis et testamenti, quod sanguine sancitum est. Jamvero ea quae in Vetere Testamento fiebant, typus erant et figura eorum quae in Novo ventura erant; sicut igitur Vetus Testarnentum vero ac reali sanguine sancitum est, ita etiam ver– bis Christi praesens demonstratur verus ac realis sanguis Christi, cujus effusione Novum Testamentum sancitur. Tandem sensus litteralis et proprius non parum confirmatur, si vel mínimum consideres angustias quas patiuntur ii cimnes qui sensum translatum et metaphoricum quaerunt; confitentur equidem Protestan– tes verba: «Hoc est corpus meum», «Hic est ·sanguis meus», esse obscu– :ra et quam maxime intellectu difficilia. «At non propter aliam causam eis obscura sunt, ait Card. Franzelin, quam quia sensus, quem ipsi ac– ceptare nolunt, ita clarus est ut in alium sine absurditate detorqueri non possit» (37). Quo fit ut nulla sententia praevaluerit apud ipsos, cum evidenter sit falsa et contorta. 350. Confirma.tio nova.-Et haec omnia possent a:dhuc multis robo– rari et confirmari, sive ex índole Apostolorum, qui erant adeo simplices et illiterati ut nullam quaererent metaphoram tam abstrusam 'et abs– conditam in verbis Christi; sive ex ipsa persona Christi instituentis, qui perfecte noverat apostolos non posse intelligere verba praedicta sensu translato; repugnat igitur suae bonitati, et sapientiae, ut verba pronuntiaret quae semper (saltem usque ad tempora Protestantismi) in– telligenda essent sensu falso et a sua mente prorsus alieno, idque, in re tanti momenti, in qua error esset perniciosissimus et cum turpissima idololatria conjunctus; sive ex ipsa re instituta, nam Christus institue– bat sacramentum (ut concedunt Protestantes) in aeternum duraturum in Ecclesia Christi; condebat foedus cum populo redempto; supremum dabat pignus amoris antequam a suis discipulis dilectissimis, quos in finem dilexit, discederet... Jamvero haec omnia adjuncta declarant Christum debuisse tune clare loqui, non eo modo quo intelligi non potue– :rit (38). Sed constat quod Christus in Ultima Coena tam clare locutus est ut discipuli mirati exclamarent: «Ecce nunc palam loqueris et pro– verbium (seu enigma) nullum dicis (39). Conclusio.~Omnibus igitur )nodis probatur nostra thesis, et sen– tentia protestantium adeo infirmatur ut nulla vel veritatis apparentia ln ea appareat. (36) Ad, Hebr., 9, 20. (37) Op. cit., pag. 44. (38) Cfr. MoNSABn.É, Conferencia 67. (39) Joan., 16, 29. :HAN, THEOL, DOGM.-IV.-13
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz