BCCCAP00000000000000000000583
176 DEl SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 349 non in se, sed ut signa alterius rei; in his rebus attenditur non quid .sint, sed quid per praedicatum praedicetur. Jamvero panis et vinum, nec ex natura sua, nec ex usu communi– ter recepto, nec ex indole orationis, spectari poterant ut signa, de qui– ~bus in praedicato Corpus et Sanguis enuntiarentur velut res significata; nec Christus Apostolis aliquo modo significavit se panero et vinum in– telligere in signum sui Corporis et Sanguinis sui. Ergo haec verba in– telligenda sunt sensu proprio, ne secus verba Christi sint fallacia et inepta (35). b) Ex consideratione verborum Christi in seipsis: Christus non di– :xit: «Hic panis est corpus meum»; sed: «Hoc est corpus meum»; jaro– vero vis istius pronominis demonstrativi «Hoc» in eo est ut significet tantum praesentiam rei, quae quid sit per pronomen non determinatur, ,sed per praedicatum determinari debet; sensus igitur verborum Christi ·.est iste: Illud quod porrigo vobis manducandum est Corpus meum... ; vel, ... est sanguis meus; nullo modo dicitur, sicut impudenter volunt Protestantes: Hic panis est signum corporis mei. c) Ex manifesta emphasi orationis Christi: Nam exacta verborum Christi versio est haec: Hoc est ipsum corpus meum, ipsum quod pro ·vobis datur; hoc est ipse sanguis meus, ipse (sanguis) novi testamenti, :ipse qui prq multis effundetur. Jamvero iste modus loquendi, taro emphaticus, apertissime et evi– dentissime excludit quemlibet sensum metaphoricum. Et hoc magis ac magis confirmatur consideratione textus prout est in Le. et in Paulo, in quibus talis circumstantia apporiitur praedicato «Corpus meum», ut omnino evincat id quod nos affirmamus; dicit enim: «Hoc est corpus. meum, quod pro vobis datur», et a Divo Paulo: «Hoc est corpus meum, .quod pro vobis frangitur» : (klomenon); evidens omnino est quod haec appositio: «quod pro vobis datur», «quod pro vobis frangitur», referatur ad praedicatum «Corpus meum», non vero ad subjectum «Hoc»; unde sensus est iste, et non alius: Hoc est corpus meum fractum (seu obla– .tum, vel datum) pro vobis. Jamvero iste modus loquendi non aliam significationem habet sensu biblico nisi offerre et libare Deo aliquam rem in cibum. Ergo tandem aliquando verbis Christi nihil aliud significatur nisi quod, duro Eucha– ristia celebratur, Corpus Christi ponatur in statu cibi ut possimus illum manducare post oblatum Deo sacrificium. Sed in sententia Protestantica nullam habent haec verba cohaeren– tiam, quia in eorum interpretatióne iste esset sensus: Hoc, quod porrigo vobis, representat corpus meum, quod in cibum datur; sed secundum adversarios ipsos Corpus Christi in cibum non datur, sed tantum in Jiguram vel in signum, vel secundum quamdam virtutem ... d) Ex parallelismo cum verbis Exod., 24, 8, ubi narratur modus quo :sancitum est Foedus Vetus: «llle (Moyses) sumptum sanguinem res- (35) Cfr. FRANZELIN, op. cit., qui optime hoc argume_ntum declarat et nonnulla eruit consectaria contra tentamina sacramentanorum, pag. 35-39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz