BCCCAP00000000000000000000583
DE PRAESENTIA REAL! CHRISTI, th. 1, n. 348-349 175, 348. Metaphorae a Protestantibus inventae...-Tres praecipuae meta– phorae a Protestantibus sunt adinventae: a) Carlostadius dicit eam inveniri in vocabulo Hoc, quod adverbia– liter sumi debet pro Hic; sensus igitur est iste: Hic .(adverbialiter) est corpus meum. b) Zwinglius in:venit metaphoram in verbo «est», secundum quem idem sonat ac «significat»; quare sensus est iste: Hoc significat corpuS; meum. c) Oecolampadius methaphoram ponit in voce «Corpus», quod sig– nificaret «figuram», et sensus esset iste: Hoc es.t figura corporis mei. .. .Sed cujusnam vel parum excultus intellectus istis ridfoulis inter– pretationibus assentiet? En igitur ratio discordiae et discrepantiae! Jam anno 1577 plus quam ducentae enumerabantur sententiae ínter Protestantes, et quot hodie ! .(33). Nihil tamen mirandum, nam nulla · poterit .invenir! umquam metaphora satisfactoria, ubi metaphora pror– sus non est. Nos, Catholici, defendimus sensum harum expressionum esse litte- . ralem et significare veram; ac realem, ac substantialem praesentiam Corporis et Sanguinis Christi. Cajetanus tamen gravissime erravit in . hac re, dicendo nullum adesse argumentum apodicticum ad probatio– nem praesentiae realis ex verbis Institutionis, si verba sumantur in seipsis, seorsim ab Ecclesiae et Patrum auctoritate. Scripserat enim Ca– jetanus: «Non apparere ex evangelio coactivum aliquod ad intelligenda haec verba proprie» (34); sed haec verba, jussu Pii V, ex operibus Ca– jetani expuncta sunt. ·349. Argumentum generale.-E verbl.s Institutionis eruitur dogma praesentiae ·realis, si verba illa, non metaphorice, sed proprie, intel– ligenda sunt. Atqui verba Institutionis, non metaphorice, sed proprie intelligenda sunt. Ergo... Prob. minor.: a) Repugnat sensus metaphoricus, nam si Christus in Ultima Coe– na his verbis: «floc est corpus meum»; «Hic est sanguis meus», nihH aliud significare voluisset quam se panem et vinum dare in· signum vel in symbolum Corporis et Sanguinis sui, fallaciter et inepte loqueretur. Atqui hoc dici nequit de Christo. Ergo Christus his verbis significare voluit quid esset illud quod dabat, non vero cujus rei esset Signum. Et revera, sunt res, quae quando enuntiantur, semper exspectantur absolute in seipsis, non vero exspectantur ut signa aliarum rerum; hinc quando proferuntur, ab omni audienti intelliguntur sensu proprio, quin ejus mens feratur in sensum translatum, nisi forte expresse a loquente declaretur se illam re111 usurpare sensu translato et metaphorico. E contra, sunt multae aliae res quae, sive ex natura sua (ut imagi– nes pictae), vel ex usu recepto (ut typi Veteris Testamenti), vel ex ín– dole orationis (ut in parabolis), quando proferuntur, intelliguntur (33) STUS, Bl!lLLARMINUS, De Eucharistia, lib. 1, c. 8. (34) In m, q, 75, art, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz