BCCCAP00000000000000000000583

174 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 347 En igitur habes institutionem Eucharistiae, prout enarratur a tribus evangelistis et a Divo Paulo; uti patet, omnes omnino conveniunt quoad consecrationem panis; aliquam differentiam, non tamen substantialem, sed accidentalem, exhibent in consecratione vini (30). Haec verba sunt tam clara, tam simplicia, tamque evidentia, ut nul– lam, nisi iis qui oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt, offerant difficultatem. Audias Card. Franzelin: «Verba haec Dei hominis: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, tam sunt simplicia, sensum habent tam clarum, ut christiani omnes, qui eucha– ristiam esse realiter corpus et sanguinem Christi constanti et, fatenti– bus Protestantibus, per multa saltem saecula universali fide crediderunt, profecto interrogati rationem suae fidei, non alia indigeant quam his ipsis Christi verbis: Quia dixisti, Domine: hoc est corpus meum, credi– mus et profitemur: hoc est corpus tuum. Qui, positis his verbis, adhuc de sacramento eucharistiae affirmant: Hoc non est corpus Christi, ii potius videntur negare veritatem verborum et proinde veracitatem ac divinitatem loquentis; ad tentamen autem probandi alium esse verbo– rum sensum, neminem ne admittere quidem oporteret. Neque enim finis talis probationis alius esse potest quam sophistica detorsio verborum a sensu suo evidenti» (31). Fides igitur nostra nulla indigeret ulteriori probatione, nisi verba illa coram omnium oculis recitare; attamen Protestantes, et omnes qui aliquando praesentiam realem Christi negarunt, coelum terramque mo– vent ut demonstrent verba illa non significare realem Christi praesen– tiam, quia intelligi debent, dicunt, sensu translato et metaphorico. At hujusmodi veritatis detorsio hanc audacem provocavit in Conci– lio Tridentino expositionem: «Quae verba a sanctis evangelistis com– memorata, et a Divo Paulo pastea repetita, cum propriam illam et aper– tissimam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt, indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam con– tentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur contra universum Ecclesiae sensum detorqueri, quae tamquam columna et firmamentum veritatis haec ab impiis hominibus cogitata commenta velut satanica detestata est, grato semper et memore animo praestantissimum hoc Christi bene– ficium agnoscens» (32). Unde vides rursus eamdem esse quaestionem Catholicos inter et Protestantes, circa modum scilicet intelligendi verba Christi, an sensu proprio et litterali, vel metaphorico. -Metaphorico, respondent uno ore Protestantes, qui proinde negare debent, et negant, praesentiam realero his in verbis contineri; sed cito dictum est verba praedicta metaphorice esse sumenda, non vero tam cito probatum; quare si ab ipsis omni jure quaeras ubinam inveniatur metaphora, insudabunt in ejus elaboratione, et in tot sententias abibunt quot capita. (30) Cfr. RucH, _loe. C:i,t., col. 1062 sqs.; BATIFF0L, op. cit.,. pag. 123 sqs. (31) FRANZELIN, OP. cit., pag. 35; cfr. etiam BILL0T, OP. cit., pag. 380. (32) Sess. XIII, c. 1; DENZINGE&, 874.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz