BCCCAP00000000000000000000583
172 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 346 Sic Stus. Joannes Chrysostomus: «Quomodo igitur ait: Caro non prodest quid– quam? Non de sua carne dicit, absit; sed de his qui carnaliter accipiunt quae di– cuntur» (24). Ita multi alii Patres (25). Adest et alía hujus loci interpretatio, quae est Sancti Augustini: Caro mea car– naliter devorata, id est, a spiritu meo sejuncta, non prodest quidquam; e contra, caro mea, quae est unita divinitati, instrumentum est ad animas vivificandas; jam– vero vos intellexistis priori modo, non aliter ac si ageretur de manducatione carnis animalium, quae in ventrem vadit et in secessum emittitur : «Sic etiam nunc caro non prodest quidquam, sed sola caro; accedat spiritus ad carnem et prodest pluri- 1num... Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam, sicut illi in– tellexerunt carnem, non sic ego do vobis ad manducandam carnem meam» (26). Objectio 2.a: Admisso s•ensu proprio, jam non potest defendi contra haeret'icos non esse necessariam communionem sub utraque specie ; Christus enim dicit: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.» Ergo sensu metaphorico intelligi debet sermo Christi, et ideo sermo non est in hoc loco de Eucharistia (27). Respondeo: Revera haec fuit ratio cur Cajetanus, aliique pauci theologi catho– lici in re tanti momenti erraverint, dicendo sermonem Christi intelligi oportere ad litteram de manducatione spirituali Christi abstrahendo, tam a manducatione sacra– mentali, quam a manducatione spirituali sacramenti in re vel in voto (28). Sed vano timore decipiebantur, nam Christus intendebat tradere praeceptum de sui manducatione, non vero de modo manducationis loquebatur (29); sic enim sta– tim addit: «Qui manducat me, vivet propter me», et nullam mentionem facit pota- tionis sanguinis. · Caeterum haec omnia clariora fient postea, quando explicetur quomodo, tam sub una quam sub altera specie, sit totus et integer Christus, aliquid scilicet vi ver– borum, et -aliud vi realis concomitantiae. (24) (25) (26) (27) (28) (29) Cfr. WrsEMAN, loe. cit.· Cfr. MA.LDONATUS, in h. l. In Joan., tr. 27, n. 5; PL., 35, 1617. Cfr. FRANZELIN, loe. cit., pag. 31, 39. Ita CAJETANUS, in III, Q. 80, a. 12. Cfr. STUS. THOMAS, in Joan. VI; BILLOT, OP. cit., pag. 377; HUGON, OP. cit., pag. 208; RucH, in DTC., art. «Eucharistie», 989-1024.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz