BCCCAP00000000000000000000583

DE PRAESEJNTIA REAL! CHRISTI, th. 1, n. 345-346 171 redai'guit: «Hoc vos scandalizat?»; scilicet, quod ego dixi de manduca– tione carnis meae, et vos rite intellexistis, et ideo dixistis: «Durus est hic sermo», scandalum est vobis? Si enim ratione hoc intelligere non valetis, fldem verbis meis praestate, nam in conflrmationem hujus ve– ritatis ego do vobis signum: videbitis enim Filium hominis ascenden– tem ubi erat prius: «Si ergo videritis Flium hominis ascendentém ubi erat prius» ... Sed cum adhuc Judaei, et multi discipuli, recalcitrarent verbis Chris– ti acquiescere nolentes, sese convertit Christus ad suos Apostolos, et ab eis quoqtie quaerit utrum et ipsi velint eum abire: «Dixit ergo· Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei viví.» Constat igitur ex hoc modo agendi Christi verba, ab ipso prolata, intelligi debere sensu proprio et litterali, ideoque promissionem Eucha– ristiae continere. 346. Objectiones.-Multae sunt objectiones quas Protestantes et Rationalistae congerunt ut doctrinam, a nobis expósitam, radicitus, si fieri posset, evellant; unam aut alteram exponemus; caeteras facili negotio resolves si ea, quae usque nunc di– ximus, in mente retineas. Objectio 1.a: Ipse Christus dicit verba a se prolata intelligi debere sensu meta– phorico ; nam, Judaeis manducationem carnalem intelligentibus, ita alloquitur Chris– tus: «Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locútus sum vobis, spiritus et vita sunt» ac si diceret: non recte intellexistis verba mea; altiorem enim sensum et magis spiritualem continent; non igitur bestiali modo man– ducari debet caro mea, quia caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat ... Respondeo: 1. 0 ) Ne oblíviscaris principium sanae hermeneuticae: · obscuriora per clariora explicari debent, et non viceversa; jamvero quod Christus suam carnem veram et realem promiserit manducandam, clare omnino et evidenter constat ex his quae supra vidimus. Ergo haec verba Christi, quae omnibus consentientibus, ali– quam obscuritatem implicant, debent sub luce illius veritatis intelligi. 2. 0 ) Sensum metaphoricum his in verbis commendari nullo pacto admitti potest, si consideres Judaeos, et multas ex discipulís, a Domino recessisse, quia Jesus, nedum doctrinam mitigaret, ejus assertionem magis ac magis confirmavit: «Ex hoc 1/J,Ulti discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant». 3. 0 ) Nunc autem, ad sensum quod attinet quem praedicta verba prae se ferant, haec dicenda sunt: Certe Christus, his in verbis, alíquid vult corrigere, crassum videlicet realismum, qua praeoccupabantur mentes Judaeorum murmurantium. Nam, sicut ait Stus. Cyri– llus Alexandrinus, illi «invitati se ad beZZ.uinam aliquam crudelitatem putabant, ita ut carnibus quidem vesci inhumaniter et sorbere sanguinem juberentur, et quaecum– que vel audita solo horrenda sunt, facere cogerentur. Non enim mysterii illius decus noverant, et pulcherrimam ob ipsum excogitatam dispensationem, sed illud apud se– metipsos utique versabant: Quomodo corpus humanum aeternam nobis vitam inse– ret?» (23). Quia igitur Judaei invitati existimabantur ad bestialem Christi manducationem, dentibus nempe premendam et· stomacho digerendam more eorum quae in macello venduntur Christus voluit eos corrigere et docere non ita esse, sed alío modo longe diverso m~gisque spirituali. Quare «caro» in praesenti per oppositionem ad «s¡;-iri– tus» significat intelZectionem carnalem, ita ut sensus sit iste: Ad intelligentiam hu– jus ~eritatis nihil juvat cogitatio carnalis, sed opus est vobis alía, quam per · solam fideni poteritis acquirere. (23) In Joan., lib. 4, c. 3; PG., 73, 600.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz