BCCCAP00000000000000000000583
170 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 345 negare Christum promisisse Eucharistiam, in qua -vere et realiter et substantialiter sit praesens Corpus et Sanguis Domini. Atqui verba Chris– ti dicta sunt et proinde intelligi debent sensu proprio et litterali Ergo Christus promisit Eucharistiam, in qua ipse est vere, realiter et subs– tantialiter praesens (21). Prob. minor.: a) Textus sacrae Scripturae sensu litterali et pro– prio interpretari debent nisi aliqua alia ratio id obstet, aut rationes sint in contrarium. Atqui in nostro casu nulla ratio adest in contrarium. Er– go... ; immo quam maxime sensus litteralis commendatur si attenditur ad contextum, in quo apparet, tum Judaeos, tum apostolos sic intel– lexisse. b) Frequens habetur repetitio verborum, quae in sensu proprio et litterali aliquam habent intelligentiam, in sénsu autem translato et me– taphorico nonnisi absurdam interpretationem postulant; sic tmandu– care carnem alicujus», «bibere sanguinem alicujus», sensu translato sig– .nificant: «maximo odio aliquem prosequi», eumque inj uriis gravissimis afficere velle; ad quid igitur usus istarum expressionum, si Christus intendebat inculcare fidem in ipsum? ... Effectum omnino contrarium obtineret Christus. Recte igitur concludes cum Lahousse: «Si Christus intendit loqui de manducatione metaphorica per fidem, aut alía qua– piam ratione, non potuit obscurius loqui» (22). c) Ex modo intelligendi Judaeorum. Judaei sensu proprio et litte– rali intellexerunt illa verba: «panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita»; sed hoc impossibile existimantes, «quomodo potest hic nobis suam carnem dare ad manducandum» dicunt. Ipsis autem res– pondet Christus dicendo ea omnia quae ipsi ut impossibilia recusant, fieri debere: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem... » Ergo Christus ipse inculcat sensum a Judaeis rite in– tellectum. d) Ex modo agendi Christi cum discipulis et apostolis.-Cum Ju– daei et discipuli plane perspexissent Christum iterum atque iterum sen– .sum, ab eis intellectum de manducatione reali corporis, inculcare, tot tantaque mysteria portare jam non valentes, dixerunt: «Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?» Unde: «multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant». Jamvero quisnam, quaeso, esset causa istius desertionis nisi ipse Jesus, si fidem tantum cexpostulans (sicut volunt Protestantes) illa verba mysteriosa proferebat quae sensum metaphoricum omnino excludebant, et solum proprium et litteralem prae se ferebant? ... Immo Christus errorem Judaeorum brevissima explicatione dedocere poterat, dicendo nihil aliud se dicere velle nisi esse objectum fidei; sed Christus, nedum verba sua retractet, aut vel minimum quid corrigat, instat denuo, rursus confirmat, statim repetit, et tandem inculcat id ip– sum quod antea dixerat, usque dum Judaeos, dura cervice probatos, (21) Cfr. FRANZELIN, op. cit., pag. 13. (22) Cfr. Ps. 13, 4; 26, 2; Job, 19, 22; Ad Gal., 5, 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz