BCCCAP00000000000000000000583

168 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 343 me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam; vidistis me et non creditis... ; haec est. voluntas ejus qui misit me, Patris..., ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego re– suscitabo eum in novissimo die.» Judaei igitur credere debent in Christum ut Messiam, ut a Patre missum, ut Filium Dei... - His rite intellectis a Judaeis, unum tamen cavillantur isti: quomodo, aut quonam jure, dicere potuisset Christus se descendisse de coelo, cum omnes cognoscerent ejus patrem et matrem! ... Quare murmurabant et cticebant: «Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus pa– trem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de coelo descendí?» Ad hanc objectionem respondet Christus rursus inculcando fident in ipsum, quae fides est donum Patris sui trahentis: «Nema potest veni– re · ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum... Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.» Et tandem concludit hunc sermonem, rursus exponendo, et declaran– do fructum hujus fidei, qui est vita aeterna: «Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam.» Et jam non loquitur amplios de fide. Incipit tune: e) A vers. 48 ad ver~. 59.-In qua parte certissime loquitur de sua carne ut cibo et dé suo sanguine ut potu. «Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in de– serto et mortui · sunt. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.» Declarat proinde Christus se· esse ipsum panem manducandum, et fructum hujus manducationis dicit esse vitam aeternam: «Si quis man– ducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.» Panis igitur manducandus. est ipsemet Christus, non in eo statu in quo tune est, sed in alío, quia agitur de pane «quem ego dabo», qui erit caro mea pro mundi vita (subaudi, data, oblata, sicut plures Codices legunt). Judaei perfecte- intellexerunt vim istius orationis, sensu scilicet omni– no reali et proprio; sed res tam difficilis, tamque impervia eorum ocu– lis statim apparuit, ut litigare inciperent dicentes ad invicem: «Quo– modo potest hic nobis -carnem suam dare ad manducandum?» Quid igitur tune Jesus? Confirmabit Judaeorum intelligentiam, an errore crasissimo accusabit eos dicendo non bene intellexisse ea quae ipse in medium protulerat? «Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dica, vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit me,um sanguinem, habet vitam aeternam... Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo... Sicut misit me vivens Pater et ego vivo prop– ter Patrem, et qui ma,nducat me, et ipse vivet propter me... Qui man– ducat hunc panem, vivet in aeternum.» Iste modus loquendi, tam audax, et tam repetitus, evidentissime con– firmat intelÍigentiam Judaeorum de realitate carnis in cibum mandu– candae, et de realitate vini in potum vivendi, nostramque mentem ita ad eamdem affirmationem cogit ut necesse sit aut Christum dicere amentem, aut nos appellari stultos et irrationales.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz