BCCCAP00000000000000000000583
166 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 340-343 Lutherus enim ausus non est negare praesentiam realem Christi, saltem in ipso momento sumptionis; quare suos sequaces, qui volunt verba tam clara in alienum sensum detorquere, solemniter irridet. Au– dias ipsum impium Lutherum veritatem catholicam affirmantem: «Gravibus curis anxius, et in hac discutienda materia multum desu– dans, omnibus nervis extensis me extricare et expedire conatus sum, cum ipse percipiebam hac re Papatui imprimis me valde incommodare posse. Verum ego me captum video: nulla evadendi vis relicta est; textus enim evangelii nimium apertus est et. ·patens, qui facile convelli non potest» _(9). Alii tamen, Protestantismi duces, Zwinglius, Calvinus, Bucerus et Oecalampadius... aperte negant praesentiam realem Christi sub specie– .bus, et dicunt Christum tantummodo esse in signo vel in figura (10). Caeterum impossible est uniuscujusque sententiam referre cum unus– quisque proprio sensu. abundet. Nihil dicimus de Rationalistis, nec de Modernistis; quia vel in pu– rum putidumque 1 atheismum propendunt, vel suas infalli'/Jile's leges evo– lutionis nostro dogmati applicant (11). 341. Censura.- Verba theseos desumpta sunt ex Concilio Tridenti– no, quod ita se habet: «Si quis negaverit in Sanctissimae Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter et substantialiter Corpus et San– guinem, una cum anima et divinitate D. N. J. Christi ac proinde totum Christum, sed dixerit tantummodo esse in eo ut in signo vel in figura aut in virtute, a. s.» (12). Pius XII damnavit doctrinam recentem juxta quam «realis Christi praesentia reduceretur ad quemdam symbolismum, quatenus consecra– tae species nonnisi signa efficacia sint spiritualis praesentiae Christi ejusque intimae conjunctionis cum fidelibus» (13). 342. Probatur thesis: A) Ex promissione Eucharistiae, Joann., c. VI. Caput VI Sti. Joannis celeberrimum est, materiamque pr¡1ebet infi– nitis discussionibus quarum non minor ea est quam in praesenti as– sumimus discutiendam: utrum sumi debeat sensu metaphorico, an litte– rali (14). Antequam tamen ad solutionem deveniamus, necesse est nonnulla alia praemittere ad rectam et adaeqúatam dicendorum intelligentiam. 343. Divisio capitis.-Caput VI potest optime dividí in duas partes, quarum prima se extendit usque ad vers. 25, secunda vero usque in finem. In prima :parte.-Narratur miraculosa panum multiplicatio, qua quinque millia nominum satiati sunt; cum igitur homines plene pane (9) (10) (11) (12) _(13) (14) Epist. ad Argentinenses. Cfr. in DTC., art. «Carlostadt»; ZWINGLI, Opera, 3, pag. 268 sqs.; CALVINUS, Instit., lib. 4, c. 17, n. 11, 15, 21, 32. L0ISY, L'Evangile et l'Eucharist-ie, pag. 181-183; Autours d'un petit livre, pag. 161-169; LE RoY, Dogme et Critique, pag. 18-20 et 258-259. DENZINGER, 883; cfr. etiam 465;- 698, 874, 876. Encycl. Humani generis, 26. Cfr. MALD0NATUS, Comment. in IV Evang.; WISEMAN, Lectures on the reai presence, lect. 1-5; KNABENBAUER, Comment. in h. l; BATIFF0L, L'Eucha– ristie, pag. 81 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz