BCCCAP00000000000000000000583
DE PRAESENTIA REÁLI, th. i, n. 339-340 165 Docuit Erigena, «qua,d .sacramentum altaris non verum corpus et san– guis sit Domini, sed tantum memoria veri corporis et sanguinis efus» (3). Praeterea, Adrevaldus monachus scripsit «Opusculum de corpore et sanguine Domini contra ineptias Joannis Scoti», et totus in eo est ut . ex congerie sententiarum Patrum: aliorumque Doctorum Ecclesiae pro– bet atque demonstret praesentiam realem Christi in SSma. Eucha- ristia. · Saeculo XI advenit Berengarius, secundum quem in Eucharistia non esset vere et realiter Corpus Christt sed aliqua ejus similitudo, imago vel memoria .(4). · · 340. Nota ben.e.-Advertas tamen non adesse apud auctores confor– mitatem circa veritatem a Berengario negatam; sunt enim Theologi qui dicunt Berengarium negasse tantum dogma Transsubstantia.tionis et admisisse praesentiam reale'fl'{; nobis taµien probabilius videtur Beren– garium infitiatum fuisse praesentiam realem, nam in Concilio Roma– no (an. 1079) non tantum transsubstantiationem, sed etiam realem prae– sentiam debult hls verbis confiteri: «'Carde credo et ore confifoor panem et vinum quae ponuntur in altari... substantialiter convertí in veram et propriam et vivificatricem carnem et sanguinem Jesu Christi Domi– ni nostri, et post consecrationem esse verum Christi ca,rpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in crucé pepen– dit.. . » (5). Saeculo XII Petrobrusiani dicebant Christum utique fuisse praesen– tem in Coena sub •speciebus panis et vini, sed non d.edisse· apostolis potestatem idem faciendi. Saeculo etiam XII Waldenses hanc professionem fid_ei facere debue– runt: «Sacrificium, id est, panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri Jesu Christi, firmiter et. indubitanter carde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus af– firmamus» (6). Saeculo XIII, Concilium Lateranense IV, contra Albigenses aliosque haereticos haec definivit: «Ipse sacerdos est sacrificium Jesus Christus, cujus corpus et sanguis in sacramento altaris sub spec'ie•bus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina» .(7). Saeculo XIV, Wicleff in Anglia, impugnavit dogma transsubstantia– tionis; utrum vero realem praesentiam admiserit necne, non plane constat: «Christus non est in eodem sacramento indentice et realiter (in) propria essentia corporali» (8). Saeculo XVI advenerunt Protestantes, qui omnia in animo perverte– re habentes, summo coecoque impetu in sacramenta irruerunt, praeser– tim vero in Eucharistiam; attamen, cum verba Institutionis tam clara sint, tamque cogentia, ut nullam prae se ferre videantur difficultatem, per prius suos oculos eradicare debuerunt, ut postea sereno animo so– lem in meridie lucentem negare non erubescerent'. (3). Cfr. KATSCHTHALER, De sacramentis, n. 350; \7ERNET, in J)II'C., art. «EucJ:ia, ristie, col. 1215. . . . . (4) Cfr. in nrro., art. «Berenger de Tours»; RENAUDIN, L'heresie antieueharis• tique de Berenger, París, 1913. • · (5) DENZINGER, 355; cfr. RAMÍREZ, La controversia eucarística del siglo XI Be• rengario de Tours a la luz de sus contemporáneos (Bogotá, 1940). (6) DENZINGER, 424. . (7) DENZlNGER, 430. (8) DENZINGER, 583; MANGENOT, in DTC., art. «Eucharistie», col. 1320 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz