BCCCAP00000000000000000000583

164 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 337-339 THESIS l.ª: In sanctissimae Eucharistiae sacramento continetur -vere, rea– liter et substantialiter Corpus et Sanguis, una cum anima et di– vinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proinde totus et integer Christus. 337. Status quaestionis.-Quaeritur in hac thesi utrum Christus sit in Eucharistia praesens vere et realiter ac substantialiter, an tantum in figura vel in signo aut secundum quamdam virtutem. Responsum da– mus in enuntiatione theseos, quae tota desumpta est ex deflnitione Tri– dentina postea afferenda. 338. Explicatio terminorum.- In sanctissimae Eucharistiae sacra~ mento. In praesenti haec verba nihil aliud signiflcant nisi «sub specie– bus panis et vini»; adhuc enim nescimus utrum Eucharistia sit sacra– mentum necne. Continetur, id est, praesens est, seu adest; non determinatur quo– modo sit praesens, arí scilicet localiter vel definitive vel per modum substantiae ... Vere, realiter, substantialiter. His verbis rejicimus quamlibet senten.. tiam Protestantium, secundum quam Christus non est vere praesens, sed in signo; non realiter, sed in figura; non substantialiter, sed so– lum secundum quamdam virtutem, etc. (1). Corpus et Sanguis, .illa nempe quae Christus accepit ex Beata Virgi– ne María. Cum anima et divinitate, id est, totus et integer Christus, qualis erat cum apud nos degeret, et qualis hodie sedet in coelis ad dexteram Patrls. 339. Adversarii.~a) Indirecte. Scimus ex tractatu de Verbo Incar– nato quod decursu temporum fuerint aliqui errores circa humanitatem et divinitatem Jesu Christi; Docetae enim et Manichaei negarunt Ver– bum assumpsisse veram carnem, et tantum phantasticam esse dicebant; ex hoc errore consequens est quod veritatem carnis C;h.risti in Eucha– ristia infitiari cogerentur. «Non confitentur; ait Stus. Ignatius, eucharistiam esse carnem Sal– vatoris nostri Jesu Christi, quae pro nobis passa est et quam Pater sua bonitate suscitavit» _(2). Attamen haeretici isti directe non impugnarunt dogma praesentiae realis in Eucharistia. b) Directe. Primus qui directe hoc dogma agressus est, esse vi– detur Joannes Erigena Scotus, saeculo IX. Liber, ab ipso conscriptus contra Radbertum, deperditus est, sed de ejus mente .nequit dubitari_. (1) «Illud est tantum signum alicujus rei, ait Puig de la B., quod non est ipsa rei veritas, sed ducit tantum in cognitionem ipsius; ideo hic signum opponitur veritati. Figura superaddit signo rationem similitudinis; mera autem figura non est ipsa realitas, et ideo hic opponitur realitati. Virtus, ut hic accipitur, est vis ad aliquid efficiendum, prout praecisa a re unde procedit, et ideo hic opponitur substantiae ipsius rei». Loe. cit., n. 309, in nota l. (2) Epist. ad Smyrnaeos, 7, 1; PG., 5, 713; Joiirnel, 64.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz