BCCCAP00000000000000000000583
DEJ PRAESENTIA REALI, th. 1, n. 336 163 nem determinet, certificabitur quidem auditor quod ita est, sed nihil scientiae vel inte~lectus acquiret, sed vacuus abscedet-» (3). Quare, huic sapientissimo monito tanti Doctoris obsequentes, primum. quod facere intendimus est existentiam mysterii omnibus patefacere, ad– ductis, uti per se patet, auctoritatibus Ecclesiae Doctorumque fldei...; sed postquam flrmis et invictis fundamentis flderri nostram innixam .esse demonstremus, operarn dabimus scientiflcae declarationi, quae in. his mysteriis maximum momentum habet ad contradictiones, quas adver– sa:rii movent, removendas. Statim igitur veniendum est ad primam partem, quae est de SSma. Eucharistia ut mysterio. PARS PRIMA De SSma.. Eucb.aristia ut Mysterio. Ad majorem dicendorum claritatem oportet per prius totam mate– riam paucis verbis delineare; quapropter agendum nobis est: Caput 1: De existentia mysterii praesentiae realis Christi sub speciebus panis et vini. Caput 11: De modo quo ipsemet Christus factus est praesens, seu de Transsubstantiatione. Caput 111: De modo quo Christus est praesens. Caput IV: De modo quo permanent accidentia a sua substantia separata. CAPUT l DE EXISTENTIA MYSTERII PRAESENTIAE REALIS CHRISTI SUB SPECIEBUS PANIS ET VINI Uti patet, haec quaestio est omnium praecipua ac fundamentalissi– ma, qua sublata, omnis ulterior tractatio auferri etiam debet; necesse proinde est flrmiter eam statuere, quod expresse intendimus in thesi sequenti:. (3) Quodlib., 4, a. 18.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz