BCCCAP00000000000000000000583
162 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 1, n. 334-336 crescat, sic pariter christianus in ordine spirituali alimento quodam spirituali utatur necesse est ut vitam christianam prosequi et ad finem usque possit perficere. Huic igitur spirítuali necessitati Christus consuluit •per institutionem Sanctissimae Eucharistiae, in qua sub speciebus panis et vini totus et integer Christus nobis datur in cibum manducandum. Agendum igitur nobis est in praesenti de Sanctissima Eucharis– tia (2). 335. Tripartita consideratio.-In hujus dogi:natis expositione tria · inveniuntur mirifice unita, quorum nempe unum supponit aliud, et ter– tium caetera complet. Est enim hoc mysterium ita institutum ut dum mysterium celebra- . tur, Deo Patri sacrificium offeratur; sed quia, usu communi et univer– sali, victima, quae offerri consuevit Deo, a convivis epulabatur eo ma– nifesto fine ut significaretur placatio divinitatis, etiam in hoc nostrae religionis sacrificio victima, quae est Christus realiter praesens, man– ducatur in Sacramento. Quare optima videtur esse totius Tractatus Eucharistiae divisio in tres partes; et sic q.istincte et separatim agemus: Pars l."·: De Eucharistia ut mysterio. Pars 2."·: De Eucharistia ut sacrificio. Pars 3.ª: De Eucharistia ut sacramento. 336. Methodus adhibenda.-In hoc tractatu melius quam in quo-, cumque alio attendenda et ponderanda sunt ea verba quae habet Sanc– tus Thomas circa methodum adhibendam: «Disputatio ad duplicem finem potest ordinari. Quaedam enim dts– putatio ordinatur ad removendam dubitationem an ita sit, et (n tal! disputatione maxime utendurn est auctoritatibus quas recipiunt illi cum quibus disputatur... Quaedam vero disputatio est magistralis in scholis. non ad removendum errorem, sed ad instruendum auditores ut inducan– tur ad intellectum veritatis quam intendit; et tune a,portet rationtbus– inniti investigantibus veritatis radicem et facientibus scire quomodo stt verum quod dicitur; alioquin si nudis auctoritatibus magíster quaestio- (2) Praeter auctores Scholasticos in Ind. Bibliog. citatos, speciatim consulendi sunt Tractatus de SSma. Eucharistia: STUS. BELLARMINUS, BILLOT, BILLUART. FRANZELIN, QIHR, HERVE, HURTER, HUG0N, LAH0USSE, DE LA TAILLE (Myste– rium Fidei), LEPICIER, LERCHER, LUG0, MAZZELLA (H.), MANZ0NI, PESCH, SA– CRAE THE0L0GIAE 8UMMA, 8ALMANTICENSES 1 SUAREZ, VAN NOORT, ZUl!IZARRETA. BATIFFOL, Etudes d/histoire et de theologie positive, ed. 4, 1906; L'Eu– charistie, la presence réelle et la transubstantiation, ed. 6, 1913; coaBI.ET, Hist, dogmat., liturgiq., archaeolog. du sacrement de l'Eucharistie, Paris, 1885; ERMONI, L'Eucharistie dans l'Eglise primitive, ed. 3, 1906; GERBERT, La sainte Eucharistie, le sacrement et le sacrifice, Tequi, 1925; DE LA TAILLE, Esquisse du Mystere de la Joi; PICCIRELLI, Disquisitio ... de catholico intellectu dogmatis transsubstantiationis, 1912; RAUSCHEN, L'Eucharistie et la Penitence durant les six premiers siecles de l'Eglise, Gabalda, 1910; CACCHIA, O. P., De natura transsubstantiationis ;uxta S. Thomam et Scotum. Romae, 1929; ALoNso, s. J., El sacrificio eucarístico de la última Cena según el Concilio Tridentino, Madrid, 1929... LEBRETON, in Dict. Apolog., art. «Eucharistie»; JANSEN, in DTC., art. «Eu– charistiques» (accidents); BARÉILLE, art. «Eucharistie». Alia opera citata invenies in decursu tractatus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz