BCCCAP00000000000000000000583

158 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 6, n. 328-332 ticus, vel schismaticus. Presbyteris deest deputatio externa, et ideo non potest simplex sacerdos valide confirmare, nisi ex delegatione .(22). CAPUT IV DE SUBJECTO SACRAMENTI CONFIRMATIONIS THESIS 6.ª: Quilibet horno baptizatus, et nondum confumatus, potest valide confirmari. 329. Censura.- Doctrina catholica. 330. Probatur. a) Ex praxi Ecclesiae. Ecclesia primitiva, statim post baptismum conferebat Confirmationem, sive adultis, sive parvulis. In Ecclesia Graeca haec praxis adhuc viget. b) Documenta Ecclesiae nihil aliud requirunt in confirmando nisi praevium baptismum, quia baptismus est janua Ecclesiae, sine quo nul– lum aliud sacramentum recipi potest. Hinc Codex Juris Can.: «Aquis baptismi non ablutus, valide confirmari nequit» (1). Ratione theoilogica.- Hoc ipsum suaderi potest, nam per confirma– tionem christianus roboratur ad pugnandum contra fidei hostes; jam– vero haec roboratio quovis tempore recipi potest. 331. Nota bene.-Quapropter valide conflrmantur: a) Infantes, quia etsi actu fidem nequeant defendere, accipiunt tamen characterem et augmentum gratiae cum jure ad auxili.a futura. b) Moribundi, quia, etsi abstrahantur a pugna, tamen accipiunt augmentum gratiae, et ideo majorem gloriam accipient in coelo, nam gloria proportionatur mensurae gratiae (2). e) Perpetuo amentes, quia sunt capaces majoris gratiae et glo– riae .(3). 332. Quaenam dispositiones requirantur ad validam et licitam Confir– mationem: a) Ad validam.-1. 0 ) In infantibus: solus baptismus. 2. 0 ) In adultis: baptimus et intentio saltem habitualis recipiendi confirmationem. b) Ad licitam et fructuosam.-In adultis: 1. 0 ) Status gratiae, nam confirmatio est sacramentum vivorum, quo roboratur vita spiritualis: sed non potest roborari id quod non existit. 2. 0 ) Sufficiens instructio circa rudimenta fidei et circa sacramen– tum confirmationis. (22) Ita PESCH, De sacramentis, n. 555; cfr. de hac quaestione SThS., loe. 'cit., n. 144-148. (1) CODEX JURII, CANONICI, C. 786. (2) STUS. THOMAS, in IV Sentent., dist. 7:, q. 3, a. 2, q. 3, ad 4. (3) Cfr. SALMANTICENSES. tr. 3, c. 3, p. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz