BCCCAP00000000000000000000583
156 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 5, n. 324-327 Aliqui affirmarunt sufficere delegationem cujuslibet episcopi, aliis tamen negantibU:s; quia si in Ecclesia Graeca talis mos adest, censen– dum est Romanum Pontificem tacite Graecos delegare facultatem con– firmandi, non vero episcopos. In Ecclesia Latina invalida foret confirmatio, a simpUci sacerdote facta, cum sola delegatione episcopi cujuslibet .(10). Minister extraordinarius est ille qui ex vi suae ordinationis non habet potestatem perfectam et completam, sed inchoatam et (ut ita dicam) re– motam; quapropter indiget delegatione sui superioris, ut valide con– firmet. 325. Adversarii.-a) Waldenses, Wiccleffitae et Hussitae, docentes sacerdotes non esse episcopis inferiores, nolebant admittere reserva– tionem confirmationis solis episcopis; quapropter simplices sacerdotes poterant, non aliter ac episcopi, valide confirmare sine ulla delega– tione. b) Lutherus et Calvinus, consequenter ad sua placita de confirma– tione mera caeremonia-otiosa et inutili-, dicebant episcopos injuste sibi reservasse hujus ritus administrationem (11). c) Aliqui theologi veteres, ut Hugo Victorinus, Petrus Lombardus, Altissiodorensis et Stus. Albertus Magnus, docuerunt simplicem sacerdo– tem non posse a Romano Pontífice delegari ut confirmationem valide administraret (12). 326. Censura.-Est doctrina adeo certa ut nemo possit eam in du– bium revocare. Sententia veterum, juxta Valentiam (13), fidei doctrinae adversatur. Conc. Florentinum: «Legitur tamen aliquando per Apostolicae Sedis dispensationem ex rationabili, et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem chrismate, per episcopum confecto, hoc administrasse Con– firmationis sacramentum» (14). Praeterea Concilium Tridentinum, dicendo episcopum esse minis– trum ordinarium Confirmationis, jam satis indicat simplicem sacerdo– tem esse ministrum extraordinarium. Codex Juris Canonici: «Extraordinarius minister est presbyter, cui vel jure communi, vel peculiari Sedis Apostolicae indulto, ea facultas concessa sit (15). 327. Probaitur ex p,raxi et usu Ecclesiae. a) In Ecclesiae Graeca, saltem a saeculo V, simplices sacerdotes confirmant infantes recenter baptizatos, et quidem valide; nam Ecclesia Romana hunc usum ratum habuit, et confirmationes, a sacerdotibus schimasticis factas, non repe– tendas praescripsit. (10) (11) (12) . (13) (14) (15) BENEDICTUS XIV, De Synorlo Dioecesana, lib. 7, c. 8, n. 7. LUTHERUS, · De captivitate babyl. eccl.; CALVINUS, Institut., lib. 4, c. 19, n. 4-5. HUGO VICTOR., De sacrg,mentis, lib. 2, p. 7, c. 2; PETRUS LOMBARDUS, IV Sen– tent., dist. 7; ALTISSIODORENSIS, Summa, lib. 4, tr. 5, c. 3; ALBERTUS MAG– NUS, in IV Sentent., dist. 7, a. 4. V ALENTIA; in III, disp. 5, q. 2, p. l. D:E:NZINGER, 697. CoDEX JURIS CANONICI, 782, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz