BCCCAP00000000000000000000583
DE MINISTRO CONFIRMATIONIS, th. 5, n. 322-324 155 dunt solos episcopos, utpote eorum 'successores, habere potestatem con– firmandi. Sic Innocentius III: «Cum caeteras unctiones simplex saéerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc (Confirmationis) non nisi summús sa– cerdos, id est episcopus, debet con/erre, quia de solis apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant» (5). ' 323. Ex Patribus.-Patres affirmant morem adesse in Ecclesia offe- rendi baptizatos ut episcopi eos confirmarent. Stus. Cyprianus: «Quod .nunc quoque aP,ud nos geritur, ut qui in Ec– clesia baptizantur, praepositis Ecclesiae otterantur, et per nostram ora– tionem ac manus impositionem Spiritum Sanctum consequantur, et sig– naculo dominico consummentur» (6). Stus. Hieronymus: «Hanc esse ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui... per presbyteros et diaconas baptizati sunt, episcopus ad invoca– tionem Spiritus Sancti manum impositurus excurrat» (7). Stus. Joan. Chrysostomus: «Haec (manus imponendi) apostolorum erat praeroga"tiva; ideoque et praepositos Ecclesiae, non alios, videre est hoc /acere» (8). Innocentius I: «De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet secundo sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontifi– cium solis debere episcopis, ut vez consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non· solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae adserit Petrum et Joannem esse di– rectos, qui jam baptizatis traderent Spiritum Sanctum... » (9). Ratione theol!ogica probatur .convenientfa.- Ad ducem enim exer– citus spectat milites consignare et militiae adscribere; ad alios autem nonnisi ex delegatione. Sed Episcopus est dux in Ecclesia. Ergo ad ipsum solum spectat baptizatos confirmare, et sic militiae christianae adscri– bere eos, tamquam milites Christi, contra fidei ·hostes. Pars 2.ª: JEx delegatione Romani Pontificis quilibet sacerclos potest esse mi– nister extraor:dinarius. Ex delegatione Romani Pontificis: Requiritur delegatio Romani Pontificis, quae potest esse expressa vel tacita. In Eclesia Graeca mos est ut episcopi hanc delegationem faciant simplicibus sacerdotibus. 324. Nota bene.-Disputatum fuit inter theologos, utrum ad validi– tatem requiratur delegatio Romani Pontificis, an sufficiat delegatio epis– copi cujuslibet. (5) DENZINGER, 41'9. (6) Epist. 73, c. 9; Journel, 595. (7) Dialog. contra Lucif., c. 8 et 9; Journel, 1358, 1359 (8) Ilom. 18, in AAt. Apost.• n. 3. PG.. 60, 144. (9) DENZINGER, 98.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz