BCCCAP00000000000000000000583
154 DE SACRAMENTO CONFffiMATIONIS, th. 5. n. 319-322 CAPUT III DE MINISTRO SACRAMENTI CONFIRMATIONIS In administratione hujus sacramenti adest minister ordinarius, et minister extraordinarius; de quibus in sequenti thesi agendum est. THESIS 5."': Solus Episcopus est minister or!linarios Confirmationis; ex de– legatione Romani Ponti:ficis qoilibet sacerdos potest esse minis– ter extraordinarios. Quaeritur in thesi quisnam sit minister validae confirmationis, et responsum damus dicendo solum episcopum esse ministrum ordinarium, simplicem sacerdotem nonnisi ex delegatione Romani Pontificis. Pars l.ª: Solos Episcopos est minister ordinarios. 320. Exp)icatj.o terminorum.-Solus episcopus, quicumque ille sit, sive schismaticus et haereticus; episcopus igitur semper valide confir– mat, dummodo debitam materiam et formam rite adhibeat cum inten– tione faciendi quod facit Ecclesia. Licite tamen episcopus non confirmat nisi in sua dioecesi in qua jurisdictionem habet; in aliena dioecesi indiget licentia Ordinarii Ioci, nisi agatur de propriis subditis (1). Minister est ille qui conficit sacramentum. Est ordinarius ille qui, vi ordinationis suae, habet potestatem perfectam et completam, nec proinde ulla indiget alterius delegatione. 321. Censura.- De jide definita in Conc. Tridentino: «Si quis dixerit sanctae confirmationis ordinarium ministrum non esse soluin episco– pum, sed simplicem sacerdotem, a. s.» (2). «Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi... a. s.» (3). Codex Juris Canonici: «Ordinarius confirmationis minister est solus ·episcopus» ( 4). 322. Probatur.-Ex sacra Scriptura nihil aliud potest probari nisi quod, baptizatis Samaritanis a diacono Philippo, manus imponunt Pe– trus et Joannes, ex Jerusalem missi ad illos expresse confirmandos; ex– hinc injertur tempore apostolorum solos apostolos confirmasse, non vero simplices sacerdotes, nec diaconos. Ex hoc facto Patres recte conclu- (1) CooE.X Jums CANONICI, c. 785. (2) DENZINGER, 873. (3) DENZINGER, 967. (4) canon 782.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz