BCCCAP00000000000000000000583

152 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 3, n. 313-316 «Signo te signo crucis ... », determinant unctionem chrismatis et manus impositionem ad esse sacramenti. Ergo... 314. De forma Graecomm.-Graeci hanc aliara forman adhibent: «Signaculum doni Spiritus Sancti.» ' Haec etiam forma est valida et legitima, nam idem significat ac La– tina, et numquam fuit ab Ecclesia Romana in dubium posita. 315. De modo quo Christus instituerit materiam et formam Confir– mationis.-Ex dictis jara satis clare constat hoc sacramentum in Eccle– sia multipliciter administratum fuisse, tura quoad materiam adhibitam, tura quoad ejus formam; negari enim non potest decursu _temporis va– riationes adfuisse. Quapropter dicendum est _hoc sacramentum a Chris– to Domino institutum fuisse in genere; Christus igitur ita determinas– set materiam et formara hujus sacramenti ut res adhibenda fuisset ido– nea, sive apta, ad significandam specialem gratiam per hoc sacramen– tum significandam et conferendam. Apostoli adhibuissent impositionem manuum, vel chrismationem, haec verba, aut illa; e·t similiter Ecclesia potuisset hunc, vel illum, ritum sensibilem adhibere, dummodo sit aptus ad significandam gratiam hujus sacramenti. Quod autem, non obstante hac ritus sensibilis variatione, Christus dici possit istius sacramenti auctor, exinde patet quod ipse solus esset institutor, et significationis conferendae, et infallibilis collationis gra– tiae, necnon et ipsius signi sensibilis, etsi in genere. Similiter dicendum est de forma huius sacramenti (3). CAPU'l' II DE EFFECTIBUS SACRAMENTI CONFIRMATIONIS Hoc sacramentum duos effectus habet: imprimit characterem in anima, et gratiam propriam producit; de his duobus effectibus agen– dum est in thesi sequenti. TBESIS 4.ª: Praeter characterem, Confi.rmatio producit gratiam specialem, dis– tinctam a gratia Baptismi aliorumque sacramentorum. Pars l.ª: Confi.rmatio characterem imprimit. 316. Censura.-De fide div. ·cath. definita. Concilium Florentinum: «lnter sacramenta tria sunt: Baptismus, Confirmatio et Ordo quae characterem, id est, spirituale quoddam sig– num a caeteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile» (1). (3) Cfr. BILLOT, op. cit., pag. 300; VAN N00RT, op. cit., n. 256. (1) DENZINGER, 697.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz