BCCCAP00000000000000000000583

DE FORMA CONFIRMATIONIS, th.. 3, n. 310-313 151 d) Chrisma debet applicari in ipso fronte subjecti, et quidem per modum crucis. · 6') Non alla requiritur manuum impositio praeter illam qua episco– pus appllcat sanctum chrisma in fronte subjecti confl.rma;ndi; tune, una eademque actione, e.t chrismat, et manus imponit. ART. III De forma sacramenti Confirmationis. 311. Connexio materiae.-Materia hujus sacramenti jahl declarata, dicendum est de ejus forma, eo quod, uti scitur, omne Sacramentum Novae Legis duobus elementis constet; de qua re rursus theologi in piures dividuntur sententias. 312. Sententiae theologorum.-a) Aliqui ponunt formam Confirma– tionis in oratione quam Episcopus recitat, manibus extensis, super con– firmandos: «Omi1.ipotens, sempiterne Deus.» b) Alii, juxta praedicta de materia hujus sacramenti, dicunt mate– riam Confl.rmationis constare ex prima manuum impositione et chrisma– tione; quapropter formam Confirmationis reponendam esse, vel in ora– tione: «Omnipotens, sempiterne Deus... », vel in oratione: «Signo te sig– no crucis», prout una vel altera materia adhibeatur in Confirmatione. Nostra sententia, quae ést communior et probabilior, propugnat for– mam Confirmationis esse verba quae Episcopus profert in ipso momento in quo confirmando applicat in fronte sanctum chrisma: «Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.» 'THESIS 3.ª: Forma Confirmationis sunt haec verba: «Signo te signo crucis et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.» 313. Probatur.-Ex Sacra Scriptura parum vel nihil potest pro hac thesi adduci, quandoquidem in ea solum dicatur apostolos orare solitos fuisse super eos quibus manus imponebant (1). Qualis vero fuerit haec oratio, non explicatur. Conc. Florentinum hanc formulam praescripsit pro Latinis: «'Forma autem est: Signo te signo crucis et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (2). Ratione theologica.-Illud est f.orma in sacrai:r:ientis quod i:r:iagis de– terminat materiam ad esse sacramenti. Atqui in Confirmatione verba: (1) Aat. Apost., 8, 17. (2) DENZINGER, 697.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz