BCCCAP00000000000000000000583
150 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 2, n. 307-310 Nunc autem, Ecclesia Graeca adhibet unctionem, dum Ecclesia La– tina, praeter unctionem, addit manuum impositionem. 308. Piures sententiae.-Quae cum ita sint, mirum non est quod Theologi in distinctas abeant sententias. Aliqui dixerunt materiam confirmationis esse solam manuum impo– sitionem, illam scilicet quae praecedit chrismationi; unctionem esse cae– remoniam accidentalem, quae omitti potest quin validitati sacramenti obstet (2). Alii, e contra, dicunt materiam confirmationis esse solam unctio. nem ;(3). Alii, utramque sententiam amplectentes, dixerunt, tum manuum im~ positionem, tum unctionem, esse materiam essentialem Confirmationis, ita ut una, vel altera, adhiberi possit (4). Alii, denique, dicúnt materiam confirmationis esse manuum imposi– tionem una cum unctione, ita ut duae istae actiones s¡mul sumptae ef– forment essentiam materialem ritus sensibilis .(5). 309. Censura.-Haec sententia est hodie communior et probabilior inter theologos. a) In professione fidei, Waldensibus praescripta, haec dicuntur: «Confirmationem ab episcopo factam, id est, impositionem manuum sancte et venerande esse accipiendam censemus» (6). b) In professione fidei Michaelis Paleologi: «Aliud est sacramentum confirm,ationis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt, chrismando renatos» (7). e) Conc. Florentinum in Decreto pro Armenis: «Secundum sacra– mentum est Confirmatio cujus materia est chrisma, confectum ex oleo...» (8). Ex his documnetis luculentur constat, tum chrismationem, tum impo– sitionem manuum, pertinere ad essentiam ritus sensibilis Confir– mationis. 310. Nota bene.-At quasdam adnotationes addere oportet ad ma- jorem cteclarationem hujus doctrinae: a) Chrisma confici debet ex oleo et balsamo _(9). b) Chrisma debr:t esse ab episcopo benedictum _(10). e) Chrisma debet ab episcopo ipso, sua rnanu mediante, sine aliquo instrumento, esse adhibitum, secus non adesset manus impositio. (2) Ita AUREOLUS, lri. IV Sentent., dist. 7, q. l. (3) Ita DURANDUS, in IV sentent., dist.. 7, q. 2; STUS. J:3ELLARMINUS,. De sacra– mento Confirmationis, c. 8: SOTO, m IV Sentent., dist. 7, q .umca, a. 2. (4) Ita TAPPER MoRINUS ESTIUS, MAYER; cfr. VAN NOORT, De sacramentis, n. 260. (6) Ita STus. THoMAS, ÍII, q_ 12. a. 2; cfr. GALTIER, 'in_ DTC., art «Imposition des mains», col. 1319, 1336 et 1343; DE SMET, op. cit., n. 369. (6) DENZINGIDR, 424. (7) lJENZINGER, 466. (8) DENZINGER, 697. (9) DENZINGER, 697. (10) DENZINGER, 697.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz