BCCCAP00000000000000000000583
DE MATERIA OONFIRMATIONIS, th. 2, n. 305-307 149 sentientis: «Aliter potest dici, et melius, ut credo: quod illud sacramen– tum Christus, nec dispensavit, nec instituit, quia post ascensionem suam decebat apostolos confirmari, et Spiritum eis · ad robur dari. Unde Spi– ritus Sanctus nondum erat datus quia Jesus nondum erat glorificatus. Non, inquam, datus in plenitudine, · vel ad robur, sed hoc quidem fuit in die P.enteca,stes. Unde confirmati sunt a Spiritu Sancto immediate, sine ministerio et sacramento; et ideo ipsi alias confirmabant etia.m sine verbo. Sed postquam bases Ecclesiae, apostoli .scilicet, qui a Deo, non per nomines, erant ordinati praelati et confirmati, defecerunt, instituit Spiritus, Sanctus hujus sacramenti formam, cui etiam virtutem sanc– tificandi dedit» (22). Nec alia videtur esse doctrina Sti. Thomae in his verbis: «Dicendum quod Christus instituit ha,c sacramentum, non exhibendo, sed promittén– do, se'Cundum illud Joan, 16, 7: Si non abiero, Paraclitus na.,n veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos» .(23). 306. De tempore institutionis hujus sacramenti.-Aliqui, ut Soto· (24), dicunt hoc sacramentum fuisse a Christo institutum in Ultima Coena; alii, post suam resurrectionem, quando scilicet, per quadraginta dies ap– parens discipulis, locutus est eis de regno Dei. Sed neque Christus, neque Apostoli, usque ad diem Pentecostes hoc sacramentum administrarunt, eo quod nondum advenerat Spritus Sanc– tus (25). ART. II De mat,eria sacramenti Confirmationis. Curo in omni sacramento Novae Legis ritus sensibilis duobus elemen– tis constet, rebus scilicet tamquam materia, et verbis tamquam forma, quaerendum in praesenti est quibusham rebus et verbis constet Con– firmatio; haéc igitur quaestio in duabus thesibus sequentibus agetur, quarum prima erit de materia, secunda vero, de forma. TH:ESIS 2.ª: Materia Confirmationis est chrismatio simul cum impositione ma– nuum, debito modo subjecto applicata. 307. Status q~aestionis.-Plura sunt quae in Confirmatione haben– tur: chrisma scilicet, chrismatio in fronte per frontis un:ctionem, et impositio manuum. · Quaeritur proinde in hac thesi quinam ex istis sint ritus sensibilis Sacramenti. In solutione hujus quaestionis attendi debet ad praxim apostolorum, nam Apostoli solam manuum impositionem adhibue– run:t (1). (22) In IV Sentent., dist. 7, a. 1, q. l. (23) III, q. 7.2, a. 1, ad l. (24) In IV sentent., dist. 7, q, 1, a. l. (25) Contrariam sententiam sustinuit BACHoNus, in IV sentent., dist. 7., q. 1, a l. (1) Aot. Apost., 8, 17, et 19, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz