BCCCAP00000000000000000000583

148 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 1, n. 303-305 fidem habent, baptismum receperunt; sed adhuc Spiritum Sanctum non suscipiunt; impositione manuum semel habita, replentur Spiritu Sancto, qui in ipsos descendit (20). Haec manuum impositio est novus ritus, distinctus a Baptismo, nam manus imponuntur solis baptizatis et quidem postquam baptismus jam peractus est, et impositio manuum producit novum effectum, distinctum ab effectu baptismi. e) Permanenter: nam haec gratia specialis omnibus fidelibus pro– mittitur. Ergo omnibus coriferri debet per ritum a Baptismo distinctum. Caeterum haec gratia jam ab Apostolis confertur, nam Petrus, et Joan– nes, et Paulus, manus imponunt... d) Christus ipse hunc ritum sensibilem instituit: nam apostoli sese exhibent tamquam dispensatores mysteriorum Dei (21), non vero tam– quam institutores; praeterea Ecclesia sibi negat potestatem mutandi sacramenta quoad eorum substantiam... 304. Nota bene 1.-En igitur habes argumentum ex Sacra Scriptura, prout a multis theologis proponitur. Re enim vera, confl.teri debemus argumentum sic propositum, etsi subtile valde, nobis animum non ple– ne quietare, eo quod nonnulla sunt quae majori indigeant declaratione et probatione. Nec trahendi sunt textus Scripturae ita ut id dicant quod in animo nostro est dicere, nec plus dicant quam in ipsis forsitan con– tinetur. Jamvero id fl.t in probatione supradicta; nec aliunde sufficienter nobis videtur probari manuum impositionem esse productivam gratiae specialis, prout haec gratia specialis importat significationem gratiae .sacramentalis; nec, denique, satis apparet Christum talem riturn expres– se· instituisse in signum sacramentale. Quapropter hoc argumentum, in se sumptum, nobis non videtur de– marnstrativum; et ideo ad alia argumenta pro existentia hujus sacra– menti recurrendum esse, praescriptionem scilicet, Traditionem et pra– :xim Ecclesiae... 305, Nota bene 11.-Ut autem ea quae nunc dicimus, cura aliis capi– tibus a nobis traditi.s in Tractatu de Sacramentis in genere, ubi de ins– titutione sacramentorum, componantur, naec dicenda censemus: a) Christus determinaverit gratiam specialem, collationem scUicet Spiritus Sancti ad robur, in ordine ad confessionem fidei christianae coram hominibus, omnfbus christianis c~nfer_endam. b) Christus al'lquo modo determinaverit ritum sensibilem, quo haec gratia conferretur. e) Christus ipse alligaverit ritui sensibili, ab ipso aliquo modo de– terminato, C(?llationem infallibilem hujus specialis gratiae. d) Hinc Ecclesia, Spiritus sancti adsistentia, determinaverit in spe– cie ritum sensibilem fore impositionem manuum et frontis chrisma- tionem. · Quare Christus vere dicitur, et est, Confl.rmationis institutor. Nunc autem poteris intelligere verba Sti. Bonaventurae, non aliter (20) Loo. cit. (21) I Cor., 4, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz