BCCCAP00000000000000000000583

DE EXISTENTIA OONFIRMATIONIS, th. 1, n. 302-303 14'1 in baptismo, sed modo alio longe diverso. Ergo agitur de sacramento Confirmationis (15). 303. Probatur ex Sac·ra Scriptura.~ai:ri audivimus aliquos theologos dicentes ex Sacra Scriptura existentiam sacramenti Confirmationis de– monstrari non posse; attamen sunt theologi qui id intendant probare sequenti argumento. Cb:ristus promisit non tantum apostolis, sed etiam omnibus fidelibus, specialem Spiritus Sancti gratiam ad fidem intrepide et audacter con– fitendam et profitendam; similiter, ut haec gratia, quae apostolis in die Pentecostes sine sacramento est collata, omnibus fidelibus conferretur modo ordinario, instituit Christus aliquem ritum sensibilem, a Baptismo distinctum. Atqui ubi adest quaedam specialis gratia, per ritum sensi– bilem conferendam modo ordinario et perpetuo, ibi adest verum saéra– mentum Novae Legis. Ergo existit aliud sacramentum, a Christo Domino permanenter institutum, ut gratia specialis Spiritus Sancti in ordine ad defensionem fidei conferatur; et hoc sacramentum est Confirmatio. Prob. n:i:a.jor: a) Christus promisit non tantum apostolis, sed etiam omnibus fide– libus christianis, gratiam Spiritus Sancti: nam imponit praeceptum Christum profitendi et testificandi, ad cujus impletionem gratia specia– lis est omnino necessaria: «Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei» (16). En habes praeceptum intrepidae confessionis fidei christianae. Ut autem hoc praeceptum ab omnibus adimpleri possit, promittit specialem gratiam: «Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accep– turi erant credentes in eum; nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glórificatus» (17). Haec autem promissio non tantum spectat ad apostolos, sed etiam ad omnes christifideles, sicut colligere licet ex eo quod eadem gratia, Apostolis in die Pentecostes colla.ta ut impavidi exstent Christi testes coram magistratibus et populis, confertur Samaritanis (18) et Ephe– siis (19). Ergo haec promissio spectat ad omnes christifideles. b) Christus instituit ritum quemdam sensibilem, distinctum a bap– tismo, productivum hujus specialis gratiae: nam haec specialis gratia confertur per novum ritum, nempe per impositionem manuum, quae Iocum habet post susceptum Baptismum; sic Samaritani et Ephesii (15) {16) (17) (18) (19) Qui plura Patrum testimonia desideret, cfr. STUs. IRENAEU:;;, Adv. Haer., lib. 1, c. 21, n. 3-4; PG., 7, 663; CLEMENS ALEXANI)R., Strom., lib. 2, c. 3; PG., 8, 942; STUS, AMBROSIUS, De mysteriis, c. 6; PL., 16, 415; STUS. BA– SILIUS, De Spiritu Sancto, c. 27; PG., 32, 187; CYRILLUS HIEROSOL., 3 mus– tag., PG., 33, 1090. Luo., 12, 8. Joan., 7, 38. Act. Apost,, 8, 15-19. Act. Apost., 19, 2-6..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz