BCCCAP00000000000000000000583

146 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 1, n. 301-302 sitione, per quam dicunt infundí baptizato gratiam et Spiritum Sanc– tum. Nunc autem, haec chrismatio, et haec manuum impositio, suntne partes ipsius ritus baptismi, an, e contra, aliquid distinctum a baptismo~ nempe confirmatio? ... Dicendum est quod non ex omnibús textibus, a Patribus allatis, pro– bari possit praedictum ritum chrismationis, aut manuum impositionis, esse aliquid distinctum a baptismo, sed nullum esse dubium circa piures textus in quibus aperte nobis traditur distinctio unius ab alio (7). - Sic Tertullianus: «Dehinc (post Baptismum) manus imponitur per benedictionem, advocans et invitans Spiritum Sanctum» (8). «Caro abluitur ut anima emaculetur; caro ungitur ut anima conse– cretur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima Spiritu illu– minetur» (9). Sic Stus. Cyprianus: «Quia (Samaritani) legitimum et ecclesiasti– cum baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat; sed tantummódo quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut, · oratione pro iis habita; et manu imposita, invocaretur et infunderetur super eos Spiritus Sanctus» (Act. 8, 14), quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, et per nostram orationem ac manuum impositioriem Spiritum Sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur» (10). Stus. Hieronymus affirmat «hanc esse ecclesiarum consuetudinem ut ad eos qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ad invocationem Sancti Spiritus manus impo~ siturus excurrat» (11). Cfr. etiam libros liturgicos illius temporis, praesertim Sacramenta– rium Serapionis, ubi specialis habetur oratio pro consecratione chris– matis confirmationis (12). 302. Ex Conciliis antiquis: Illiberitano (a. 303): praecipit ut qui fuerint baptizati in necessitate, aut a diacono, «ad episcopum deferan– tur ad manus impositionem» (13). Conc. Arelatensi (a. 314): «Si. ad ecclesiam aliquis de haeresi vene– rit, interrogent eum Symbolum, et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu Sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum Sanctum» (14). In omnibus istis documentis agitur de chrismatione, vel manus im– positione, prout distincta a ritu baptismi? Affirmative respondendum videtur, nam manus imponit solus episcopus, et quidem post aliquod tempus elapsum, et, uti videtur, ut conferatur Spiritus Sanctus, non ut (7) Cfr. de hac re BAREILLE, Confirmation, d'apres les Peres Grecs et Latín&,, 1n DTC., 3, 1027 sqs. (8) De Baptismo, c. 8; Journel, 304. (9) De carnis resurrectione, c. 8; Journel, 362. (10) Epist. 73, c. 9; Journel, 695. (11) Dialog. contr. Lucif., c. 8 et 9; Journel, 1358-1359. (12) Apud Journel, 1240; FuNK, Didascalia Ap0st., 2, 186. (13) Apud MANSI, 2, 12. (14) DENZINGER, 53.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz