BCCCAP00000000000000000000583
DE EJXISTEJNTIA CONFIRMATIONIS, th. 1, n. 297-301 145 297. Adversal'ii.-Sunt: a) Protestantes, exceptis Ritualistis, uno ore dicentes Confirmationem non fuisse institutam a Christo; sed esse cae– remoniam quamdam religiosam, ritum inutilem... Sic Lutherus: «Nihil legimus Christum, uspiam de confirmatione pro– misisse... Quare satis est pro ritu quodam ecclesiastico, seu caeremonia, sacramenti confirmationem habere, similem caeteris caeremoniis con– secrandae aquae, aliarumque rerum» .(2). Sic etiam Calvinus: «Posterior autem aetas, re prope obliterata, fic– ti.tiam nescio quam confirmationem pro Dei sacramento POS'lf,it» (3). b) Modernistae, quorum haec propositio damnata est: «Nihil pro– bat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab apostolis; formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilice.t et confirmationis, haud spectat ad h1stóriam christianismi primitivi» .(4). 298. Censura.-De fide div. cath. definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit confjrmationem baptizatorum esse otiosam caeremoniam et non potius verum et proprium sacramentum; aut olim nihil aliud Juisse quam catechesim quamdam qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant, a. s.» (5). Concilio Lugdunensi I: «Tenet e.tiam et docet eadem Sancta Romana Ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma...; aliud est sacramentum confirmationis, quod per manus impositionem episcopi conferunt, chrismando renatos» (6). 299. Probatur thesis argumento praescriptionis.-Quatuor saecula ante Protestantismi adventum adest in Ecclesia unanimis consensus circa existentiam sacramenti Confirmationis. Sed iste consensus est argumentum infallibile. Ergo ... 300. Ex Theologis.-Theologi unanimiter, jam a saeculo XII, Con– firmationem admittunt inter sacramenta Novae Legis a Christo Domi– no instituta., Theologi in distinctas abeunt sententias quando agitur de ejus probatione ex Sacra Scriptura, de tempore ipsius institutionis; aliqui dicunt existentiam hujus sacramenti probari non posse ex Sacra Scriptura, sed esse potius veritatem per Traditionem conservatain; alii dicunt tempus institutionis hujus sacranienti esse ante, alii vero post, Christi resurrectionem. Sed omnes theologi conveniunt in admittenda existentia sacramenti. .. Atqui, rursus, iste consensus est criterium infa– llibile revelationis hujus doctrinae. Ergo ... 301. Ex Patribus.-In catechesibus, ,constanter ad populum fidelem habitis, saepe loquuntur Patres de baptismo ut ejus excellentias et praerogativas exponant, necnon ipsius mirabiles effectus. Jamvero in istis praedicationibus loquuntur etiam de chrismatione, manuum impo- (2) De captivitate babyl, eccl., «De Confirmatione». (3) Instit., lib. 4, c. 19, n. 5. · (4) DENZINGER, 2044. (5) DENZINGER, 8'U. (6) DENZINGER, 465; cfr. etiam 98, 419, 424, 543, 697, 844. MAN, 'l'HEOL, DOGM.-IV.-11
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz