BCCCAP00000000000000000000583
144 DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS, th. 1, n. 293-296 CAPUT I DE IPSO SACRAMENTO CONFIRMATIONIS In praesenti duo debent accurate considerari: a) Existentia scilicet Sacramenti Confirmationis, b) Ejusque materia et forma, quae omnia in tribus articulis absolventur. ART. I De existentia hujus sacramenti. THESIS l.ª: Secundum sacramentum Novae Legis, a Christo Domino institu– tum, est Confirmatio. 294. Status quaestionis.-Quaeritur in thesi utrum, praeter baptis– mum, adsit aliud sacramentum in Nova Lege cujus ope vita spiritualis magis ac magis roboretur in ordine ad ipsius professionem et defen– sionem; et responsum damus in :thesi admittendo sacramentum Con– firmationis. 295. Explicatio tenninorum.-Confirmatio. Hoc sacramentum, decur– su temporis, plura nomina sortitum est: aliquando, ex ejus materia, ap– pellátum fuit chrisma; aliquando, manuum impositio; aliquando, ex ejus forma appellatum fuit signaculum, signatio; aliquando tandem ex ejus effectibus, appellatum fuit consummatio, plenitudo et confirmatio. Sacramentum. Necesse non est dicere quid sit sacramentum Novae Legis; sed, ne disputatio nostra inutilis evadat, advertendum est nos in praesenti non inquirere utrum sit aliquod speciale sacramentum, qua Spiritus Sanctus animae infundatur; Spiritus enim Sanctus datur in omni justificatione, et ideo in omni sacramentorum fructuosa suscep– tione, simul cum gratia sanctificanti creata et virtutibus et donis. 296. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum adsit aliquod in Nova Lege sacramentum, a Christo Domino institutum, quod signi– ficet, et proinde instrumentaliter causet, aliquam novam gratiam, videlicet Spiritus Sancti collationem in ordine ad intrepidam et robus– tam defensionem fidei, (ad quam horno per baptismum fuit deputatus), cum specialibus aúxiliis actualibus, quae non includuntur, nec in gratia communiter dicta, nec in alia gratia sacramentali. Quaestio est, an sacramentum existat, distinctum a Baptismo, in quo «datur baptizato Spiritus Sanctus ad robur, sicut Apostolis datus est in die Pentecostes, et sicut dabatur baptizatis pet impositionem manuum apostolorum» (1). (1) STUS. THOMAS, III, q. 73, a. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz