BCCCAP00000000000000000000583

142 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 13, n. 289-292 nem posse salvari cum desiderio percipiendi sacramenti, si tamen pio desiderio mors anticipans, seu alía quaecumque vis invincibilis obviave– rit» (9). 290. Ra,tione theoJogica.-Contritio perfecta, seu actus caritatis per– fectae, tendens in Deum ut Summe Bonum, hominem totaliter conver– tit in Deum et totaliter eum avertit a creaturis. Atqui haec totalis con– versio in Deum et totalis aversio a creaturis, praecipue a peccato sum– me odibili, componi nequit cum statu peccati. Ergo amicitiam parit Deum inter et hominem. Haec tandem amicitia possibilis non est nisi remittatur culpa et poena, et gratia producatur. 291. De modo quo contritio perfecta remittit culpam et producit gratiam.-1.º) Contritionem perfectam culpam non remittere ex opere operato, ex eo patet quod non sit sacramentum Novae Legis a Christo Domino institutum, ideoque vim non habeat instrumentalem causandi gratiam. 2. 0 ) Contritio perfecta, includens votum baptismi, culpam remittit ex opere operantis, ex eo scilicet quod, ipsa posita, Deus non possit re– pellere peccatorem tali dispositione ornatum. 292. Conclusio.-Ex dictis clare admodum liquet cur a Theologis tria baptismata distinguantur: baptimus scilicet aquae, sanguinis et flami– nis, seu desiderii. Baptismus · aquae est sacramemtum a Christo Domino institutum ad regenerationem spiritualem hominis, ad characterem imprimendum in anima, et quidem ad gratiam producendam ex ópere operato. · Baptismus sanguinis, sive martyrium, quo hamo, propter causam Christi, mortem patitur, et remissionem totalem culpae et poenae ac– quirit. Baptimus flaminis, seu desiderii, per quem hamo conjungit Deo, tamquam summe· bono, paratusque est ad ea omnia peragenda quae a Deo praescripta sunt; hic baptismus homini confert totalem, aut par– tialem, poenae remissionem, prout actus caritatis sit majoris vel mi– norís perfectionis. (9) Epist. 77 ad Hug, Vict., 8; PL., 182, 1036.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz