BCCCAP00000000000000000000583
DE ACTU 0ARITATIS PERFE,CTAE, th. 13, n. 286-289 141 sufflceret quidem ad remissionem peccatorum, sed non ad salutem aeter– nam consequendam; ad hoc requireretur votum explicitum _(2). ' 287. Censura.~Est doctrina saltem theologice certa: «Etsi contri– tionem hanc, ait Concilium Tridentinum, aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramen– tum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconc_iliationem ipsi contritio– ni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscriben– ,dam» (3). Similiter aliis in locis Concilium definit translationem de statu pec.– cati origincilis in statum justificationis et sanctifiéationis et sanctitatis Jieri non posse sine lavacro regenerationis, aut ejus voto ( 4). Cfr. etiam propositionem Baji damnatam, supra citatam. 288. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Qui autem diligit me, dilige– tur a Patre meo et ego diligam eum» (5). Quilibet igitur actus dilectionis perfectae erga Deum secum trahit amicitiam et dilectionem Dei et Christi. Cum amicitia et dilectio Dei et Christi componi nequeant cum peccato, consequens ·est quod .pecca– tum remittatur per infusionem gratiae sanctificantis. Et argumentum confirmatur exemplo Centurionis Cornelii qui (6), Deum sincero corde quaerens, Spiritum Sanctum accepit antequam bap– tizaretur. «Adhuc loquente Petra... cecidit Spiritus Sanctus super eos.» 289. Ex Patribus.-Patres id ipsum docent, dicentes quod: quando Baptismus non est possibilis, potest suppleri per fidem, actum carita- tis perfectae, conversionem cordis... · Stus. Augustinus: «lnvenio non tantum passionem pro nomine Chris– ti id, quod ex baptismo deerat, posse supplere, se<J, etiam fidem con– versionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non possit» (7). Stus. Ambrosius: «Sed audio vos dolere quod non acceperit sacra– menta baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in vobis est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc habuit, ut antequam in ltaliam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit, et ideo prae caeteris me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit? Non habet quam poposcit? Certe, quia poposcit, ac– cepit. Et unde illud est: Justus quacumque marte praeventus fueri.t. ani– ma ejus in requie erit?» (8). Quapropter Stus. Bernardus asserere non dubitavit: «sola fide homi- .....,_-· -. -.---- (2) Relec-tio de poenitentia, p. 5, concl. 3. De hac singulari opinione scrlpsit so:ro: «Hanc... theologiam, ut exilitatem ingenii mei ingenue fatear, per– suadere mihi numquam potui». In IV sentent.,. dist. 5, q, unica. (3) DENZINGER, 898. (4) DENZINGER, 'i'.96, 847. ([i) Joan., 14, 21. (6) Act. Apost., 10, 44-48. (7) De Baptismo, lib. 4, c. 22; PL., 43, 173. (8) De obitu Valentiniani consolatio, PL., 16, 1374.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz