BCCCAP00000000000000000000583
140 DE SACRAMEJNTO BAPTISMI, th. 13, n. 283-286 tis perfectae, qui necessario includit votum baptismi et aliud quodcum– que 'medium salutis quod a Christo, vel a Deo, vel ab Ecclesia, fuerit determinatum. 284. Explicatio terminorum.-Contritio est dolor de peccatis com– missis. Contritionis divisio. Potest esse imperfecta et perfecta. Perfecta~ quando dolor de peccatis commissis concipitur ob motivum' perfectis– simum, e. g. ob id quod sit ofjensa Dei Summe Boni; imperfecta, quan– do concipitur ob alia motiva inferioris ordinis, e. g. propter poenas in– ferni, peccati foeditatem; contritio imperfecta dicitur etiam attritio. Contritio perfecta est actus caritatis quo horno sese totaliter' con– vertitur in Deum tamquam Summe Bonum, eique totaliter adhaeret, magis habens Deum in aestimatione quam omnes creaturas; hiric per actum caritatis perfectae horno sese totaliter avertit a peccato, eo quod peccatum, quatenus est offensa Dei, est summum malum. Huic igitur contritioni perfectae attribuimus in thesi remissionem peccatorum, vices supplendo baptismi aquae. Cum voto saltem implícito baptismi aquae. Nam actus perfectae ca– ritatis, quo horno sese totaliter convertitur in Deum ut summe Bonum, includere necessario debet animum ea peragendi quae a Deo praes– cripta sunt, inter quae invenitur baptismus aquae. Hoc tamen votum potest esse explicitum vel implicitum; in thesi di– cimus sufficere implicitum, contentum scilicet in dispositiolie generali servandi ea omnia quae a Deo praescripta sunt. Quoad remissionem culpae et poenae. Nam actus perfectae carita– tis, cum voto saltem implicito Baptismi aquae, remittit culpam et poe– nam, et producit gratiam, sed non producit characterem indelebilem in anima. Quoad remissionem poenae animadvertendum est, quod actus cari– tatis non remittat necessario totam poenam temporalem, peccato mor– tali debitam, sed majorem vel minorem prout actus ipse fuerit magis vel minus intensus. 285. Nota bene..-Quae cum ita sint, facile colliges obligationem re- cipiendi baptismum aqilae quamprimum expleri ctebere: 1. 0 ) Ut divinum praeceptum servetur. 2. 0 ) Ut imprimatur character. 3. 0 ) Ut aptus sit horno ad recipienda alia sacramenta. 286. Adversarii.-a) Ba1us cujus propositio darn:nata est: «Caritas perfecta et sincera, quae est de carde puro et conscienta bona et fide non ficta _(l Tim., 1, 5) tam in catechumenis quam in poenitentibus po-. · test esse sine remissione peccatorum» _(1). b) Melchior cano singularem opinionem p.ac in re protulit, secun– dum quam actus caritatis perfectae cum voto implicito baptismi aquae (1) DENZINGER, 1031.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz