BCCCAP00000000000000000000583

UF. MARTYRIO. th. 12. n. 274-276 137 evangelium non fuerit satis et suffi.cienter propositum ob defectum pro– mulgationis, non esse ejus necessitati et obligationi obnoxios; permanent igitur sub lege naturae, et remedium naturae sufficiens est eis medium salutis. Alii, ut D'Alés, Caperan (5), distinctione facta inter adultos et infan– tes, docent adultos non posse salvari sine fide, saltem implicita in Re– demptorem, infantes vero salvos fieri posse per antiqua remedia; secus in pejori versarentur conditione propter adventum Christi. Alii deníque docent evangelium jam sufficienter fuisse promulgatum, et ideo legem baptismi omnes omnino obligare, etiam infideles; igno– rantia legis certo a peccato eos excusat, at ipsa ·non impedit quominus baptismus sit unicum medium salutis (6). Advertas tamen hanc quaestionem, saltem in praxi, minirrtae esse uti– litatis, quandoquidem admitti difficile er~t quod pagani .et infideles sciant remediÚm naturae applicare tamquam signum protestativum fidei su.: pernaturalis in Christum Redemptorem, quod tamen esset necessarium ad deletionem peccati originalis. § II.-DE MARTYRIO . TBESIS 12.ª: Tam adultis, quam infantibus, martyrium supplet baptismúm aquae quoad remissionem culpae et poenae. 275. Connexio materiae.-Jam in superioribus. actum est de neces– sitate baptismi, sive pro infantibus, sive pro adultis, et diximus, quod, extra casum martyrii, infantes indigeant baptismo re suscepto; adulti vero, sive re sive in voto; quapropter supposuimus adesse quasdam ex-'– ceptiones tam pro illis-martyrium-, quam pro istis-martyrium et ac– tum perfectae caritatis. Nunc igitur hae exceptiones probari debent, et primo quidem quoad martyrium;. secundo, quoad actum caritatis perfectae. In hac thesi agendum nobis est de martyrio; in sequenti, de actu caritatis. · 276. Explicatio terminoru:m.-Quid sit martyrium. Etymologice haec vox «martyrium» .idem est ac testimonium; quapropter martyres dicun– tur testes, nam sanguine suo testimonium reddunt de sua religione vel de Christo. Quoad rem, martyrium definitur: «Mors seu ctuciatus lethalis, prop– ter causam Christi patienter tolerata.» Duo igitur requiruntur ad veram notionem martyrii: a) ex parte operis, poena a tyranno inflicta · in odium fidei, vel alterius virtutis christianae, quae, ex natura sua, mortem corporalem producat, etsi ali– qU:ando, ob miraculum mors non sequatur: e. g. poena Sti. Joannis Evan– gelistae ante Portam Latinam. (6) D'ALÉS, De Baptismo et Confirmatione, pag. 141 sqs,; CAPERAN, Le probleme du salut des infidéles, Essai hist., París, 1912, pag. 179-184. (6) DE SMET, OP. cit., n. 266; PESCH, op. cit., pag. 417; VAN NOORT, op. cit., n. 207; HUGON, Hors de l'Eglise point de salut, ed. 2, pag..372-278; cfr. Ami du Clergé, 1922, pag. 729 sgs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz