BCCCAP00000000000000000000583
DE NEJOESSITATE BAPTISMI, th. 10, n. 267-269 135 267. Ex Theologis.- Stus. Thomas: «Non potest eis (infantibus) alío l!í'emedio subveniri nisi per sacramentum baptismi» (21). Cajetanus fuit solus, inter Scholasticos, qui novam sententiam in lu– cem ediderit, sed rejiciendam omnino censemus: a) quia contradicit documentis Conciliorum. 'b) quia in Concilio Tridentino considerata fuit ut digna aliqua cen– .su:ra, quapropter ex operibus Cajetani, jussu Pii V, expuncta fuit. 268. Ratione theologica.-Thesis non posset probari, nam n~cessitas ibaptismi absoluta in re, pro infanti:bus, extra casum martyrii, pendet a libera Dei voluntate, quae ita res disposuit ut infantes\non possent ali– ter a peccato originali mundari; nec exceptiones possumus admittere nisi in divina revelatione contineantur; exceptio invenitur, pro in– fantibus, in martyrio; pro adultis, in martyrio et in actu caritatis per– fectae, votum suscipiendi baptismum includente. Sed cum infantes sint incapaces eliciendi actum caritatis, non possunt aliter mundari a pee– cato originali, extra casum martyrii, nisi per Baptismum re susceptum. Ergo baptismus, re susceptus, est infantibus extra casum martyrii, om– ntno necessarius necessitate medii ad salutem, nec aliter provideri eis potest (22). 269. Quid dicendum de sententia Cajeta.ni, Dr. Klee, Dr. Schell et Boudes.-1. 0 ) SentEJntia Cajetani non potest admitti, a) quia non potest admitti exceptio aliqua generalis Úbi habetur in contrarium lex unive·r– ..salissima quae omnem exceptionem excludere videtur. · b) Quia haec. sententia fuit semper ab omnibus theologis cujusque aetatis et temporis rejecta, utpote contraria Sacrae Scripturae et Tra– ditioni: «Ut minimum est temeraria et errori proxima, dicebat suo tem– pore suarez (23); «manifesta haeresis», diceqat D. Soto (24). 2.º) Sententia Doctoris Klee supponit infantes fieri ratiamis compo– tes in ultimo instanti suae vitae et elicere actum quemdam perfectum ,caritatis quo salventur. Sed haec omnia nequeunt admi_tti sine miraculo, de cujus existentia nullibi constat. 3. 0 Sententia Doctoris Sche[l admittit paritatem quamdam ínter mor– tem Christi et mortem infantium, quam paritatem negandam esse cen– semus, quandoquidem Christus, innocens, seipsum immolavit pro aliis, dum infantes, peccatores, moriendo, poenam subeunt peccati originalis• .4. 0 Sententia a Boudes prop9sita vult invenire fundamentum ad sal– vand0s pueros non baptizatos in lege solidaritatis cum Christo. Jamvero haec lex non satis clara apparet, maxime contra legem universalissimam a Christo latam, vi cujus necessarium omnino sit renasci ex aqua et Spiritu Sancto ut aliquis possit introire in regnum caelorum (25). (21) (22) (23) (24) (25) STUS. THOMAS, III, q. 68, a. 3. «Hujus doctrinae ratio demonstrativa, ait• Z11,bizarreta, nulla potest adduci nisi voluntas Dei, qua,e res ita disposuit ut nem.o nisi per baPtismum vel ejus vices supplentia martyrium aut votum, adipisceretur salutem». Op. cit., De Baptismo, sect. 2, q, 13, a. l. · De baptismo, d. 27, a. 3. ' In IV, dist. 5, q. unic., a. 2. Cfr. de tota hac quaestione SThS., loo. cit., n. 63-65,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz