BCCCAP00000000000000000000583
· 132 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 10, n._ 258-260 modo suppleri potest, et ideo est re praestandum; ex libera Dei ins– titutione, quando, aliquo modo suppleri potest, et ideo adhiberi potest sive in re, Sive in voto. b) Necessarium necesitate praecepti est illud quod non est neces– sarium nisi quia praescribitur, et ideo ejus omissio inculpabilis, seu in- voluntaria, non impedit quominus res consequatur. · Exempla: Necessarium necessitate medii ad salutem consequendam in re et ex natura rei est ipsa gratia sanctificans, quam, nisi habueris, non potes in regnum coelorum ingredi. Necessarium necessitate medii ex libera De institutione in re vel in voto est sacramentum Poenitentiae pro peccatoribus postquam baptis- mum acceperint. · Necessarium necessitáte praecepti est assistere die dominica sacrificio Missae. In tpesi dicimus Baptismum esse, pro infantibus, extra casum mar– tyrii, necessarium necessitate medii in re, ita ut ejus omissio, licet in– voluntaria et inculpabilis, eorum salutem absolute impediat; dicimus tamen: extra casum martyrii, eo quod martyrium, pro Christo patienter toleratum, suppleat, etiam in infantibus, defectum baptismi, ut inferius probabitur. 259. Errores.-1. 0 ) Pelagiani, qui negarunt existentiam peccati ori– ginalis, et consequenter negare debebant necessitatem baptismi ad ejus deletionem; attamen distinctione, ab ipsis facta, ínter vitam aeternam et regnum coelorum, dixerunt Baptismum non esse necessarium ad vi– tam aeternam consequendam, sed utique ad ingrediendum in regnum coelorum. 2. 0 ) Calvinistae, Zwingliani et Wicleffitae dixerunt Baptismum non esse necessarium necessitate medii, sed praecepti; et infantes, saltem parentum fidelium, in utero matris sanctificari, et ideo Baptismo non indigere.. 3. 0 ) Socianini dixerunt Baptismum, utpote simplex signum fidei, esse omnino liberum. 4. 0 ) Modernistae, juxta sua placita de evolutione dogmatis, dixerunt: «Usus conferendi Baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit ut sacramentum resolveretur .in duo, in Baptis– mum scilicet et Poenitentiam» .(1). 260. Sententia Ca.jetani.-Celebris exstitit hac in re sententia Caie– tani, secundum quam parvuli, qui baptizar~ non possunt, per votum, a parentibus conceptum, salvari possent: «Nec doctrinae huic, aít, ex prae– senti articulo patenter habitae obstat, si quis diceret tune salvari par– vulos in voto parentum, qua, scilicet desiderant eos recipere baptismum, maxime in casu necessitatis» .(2). (1) DENZINGER, 2042, 2043. (2) In III, q. 68, a. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz