BCCCAP00000000000000000000583

DE NEJCESSITATE BAPTISMr; th. 10, n. 256-258 131 256. No~ bene.-Cum baptismus sit tantae necessitatis ad deletio– nem peccati originalis, quoties prudens dubium existat de ejus valida ad– ministratione, debet sub conditione iterari. «Quinimmo, propter ejus n~– cessitatem, ad Baptismum iterandum, non tantae requiruntur rationes quae exiguntur • pro iterandis sacramentis minus necessariis~ (7). Et CIC ait: «Si vero prudens dubium exsistat, num revera vel num v.alide collata fuerint, sub conditiame iterum · conferantur» (8). ART. III. De Baptismi necessitate. 257. Connexio materiae.--Investigare oportet utrum hoc sacramen– tum sif necessarium ad salutem; et si affirmative, declarari debet qua- lis sit ejus necessitas. , PraetJerea, cum martyrium et actus caritatis perfectae in Sacra Scrip– tura justificare dicantur et unionem efficere cum Deo, necessarium est haec omnia cum praedicta baptismi necessitate componere. Quare agendum ncibis est: a) De necessitate baptismi. b) De márt'yrio, tam in parvulis, quam in adultis.. c) De actu caritatis perfectae. § I.-DE NECESSITATE BAPTISMI Cum baptismi necessitas alia sit in infantibus, alia vero in adultis, eo quod illi nequeant actus proprios elicere, isti e contra possint, separa– tim agendum est de necessitate baptismi pro infantibus et pro adul– tis; quare hanc doctrinam duabus thesibus absolvendam censemus. THESIS 10.ª: Baptismus, re susceptus, secluso martyrii privilegio, necessarius est necessitate medii ad salutem pro infantibus. 258. Explicatio te,rminorum. -lV ecessarium. Illud dicitur necessarium sine quo aliquid consequi non potest: sic e. g. pedes sunt necessarii ad deambulandum, quia sine ipsis deambulatio fieri non potest. Divisio necessarii: a) .Necessarium necessitate medii est illud quod ita est necessarium ut sit via unica ad rem consequendam, ita ut ejus omissio, etiam inculpabilis, seu involuntaria, impediat quominus res consequatur. Hoc necessarium potest esse dupliciter: aut ex natura rei, aut ex libera alicujus institutione; ex natura rei necessarium, quando nullo (7) BILLUART, De sacram. in genere, n. 409. (8) Canon 732, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz