BCCCAP00000000000000000000583
130 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 9', n. 252-255 ART. II De initerabilitate baptismi. THESIS 9.ª: Baptismus, semel valide susceptus, iterari non potest. 252. Adversarii.-a) Marcionitae, qui homines semel in infanti9.,.. et bis in aetate adulta, baptizabant (1). b) Stus. Cyprianus, qui baptismum, ab hae:reticis collatum, ut in– validum habebat; et ideo censebat infideles, ab haereticis baptizatos, rebaptizandos fore .(2). e) Donatistae, qui, propter eamdem rationem, homines, a catholicis baptizatos, rebaptizabant cum ad Ecclesiam Donati veniebant. d) A,nabaptistáe, qui docebant, homines, in infantia baptizatos, esse, denuo rebaptizandos. Nota bene.~Attamen adverte quod, neque Stus. Cyprianus, neque Donatistae, validum existimabant baptismum collatum; quare non sunt. adversarii proprie dicti nostrae thesis. 253. Censura.-De fide catholica définita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit verum et rite collatum Baptismum iterandum esse illi-. qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam con– vertitur, a. s.» (3). «Si quis dixerit in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirma– tione et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, a. s.> ( 4). 254. Probatur.-Ex praxi universali Ecclesiae non rebaptizandi us– ad tempora Aggripini et Sti. Cypriani; ex confirmatione hujus praxis a Rom. Pontífice Stephano: «Nihil innovetur nisi quod traditum est» (5)~ ex pluribus documentis conciliorum, hanc novam consuetudinem rebap– tizandi recµsantibus (6). 255. Ratione theologica,.- a) Baptismus est. quaedam generatio spi– ritualis, qua horno acquirit novam nativitatem. Sed generatio non est nisi una, sicut una. est ejus nativitas; baptismus proinde debet semel conferri. b) Baptismus ad hoc est principaliter institutus, ad deletionem peccati originalis. Sed peccatum originale, semel deletum, non revivis– cit. Ergo nec baptismus, semel validus, debet iterari. (1) Cfr. STUS, EPIPHANIUS, Haer., 42, n. 3; PO., 41, 699. (2) Cfr. Tract. De sacramentis in genere, th. ll. (3) l)ENZINGER, 867. (4) DENZINGER, 852. (5) DENZINGER, 46. (6) Cfr. DENZINGER, 53, 88, 695; Decretum St, Officii, 20 nov. 1878; AAS., vol. 11, p. 606.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz