BCCCAP00000000000000000000583
DE SUBJEJCTO BAPTISMI, th. 8, n. 247-251 129 Praeterea omnes qui in Adamo mortui sunt, possunt in Christo vi– vificari. Sed infantes. in Adamo mortui sunt, et non possunt aliter vi– vificari in Christo nisi per Baptisma. Ergo ... :ra1'S 2.ª: Et ita obligationibus christianorum subjiciuntur. 248. Adversarii.-Erasmus, secundum quem infantes poterant qui– dem baptizari ante usum rationis, sed simul docebat parvulos, sic bap– tizatos, cµm pervenerint ad usum rationis, interrogandos esse si vellent baptismum ratum habere; et si negative respondissent, suo arbitrio esse relinquendos, nec ad vitam christianoru:in esse cogendos. 249. Censura..-Est doctrina de fide definita in Conc. Tridentino: «Si quis dix.erit hujusmodi parvulos baptizatos cum adoleverint, in– terrogandos esse an ratum habere velint quod patrini, eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt, et, se nolle responderint, suo esse ar– bitrio relinquendos; nec alia interim poena ad christianam vitam co– gendos, nisi. ut ab Eucharistiae aliorumque sacramentorum perceptio- ne arceantur; donec resipiscant: a. s.» (6). · 250. Probatur.-Infantes, ante usum rationis baptizati, non tene-• rentur obligationibus christianorum, si obligatio dimanaret ex promis– sione ab ipsis, vel a patrinis, nomine ipsorum, facta. Atqui talis obli– gatio non provenit ex promissione ab ipsis facta, nec a patrinis, sed ,ex vi voluntatis Christi. Nam Christus Baptismum constituit unicum medium salutis, et omnes omnino homines obligavit ad illud suscipien– dum, et ipsemet obligat ut, postquam susceptum fuerit, ejus obligatio– nibus fideles teneantur; quapropter vi voluntatis Christi omnes homines baptismum suscipere debent, et baptismo semel recepto, ejus obligatio– nibus velint nolint in perpetuum subjiciuntur quin uno modo neces– saria sit baptizatorum ratihabitio. . 251. Nota bene I.-Ne tamen exiride inferas sic baptizatos pejoris factos esse conditionis, sed, e contra, melioris; cum jam ab infantia gra– tias speciales acceperint quibus in hac vita facilius Deo servire possint et sese praeparari ad· vitam aeternam consequendam. • · Nota bene 11.-Quoad liceitatem baptismi filiorum acatholicorum, schismatica,rum, haereticorum, etc., parentibus invitis, aliisque hujusmo– di generis, aptius in Theologia Morali tractari solet; quare ad ipsam be– nevolum lectorem remittendum censemus. (6) DENZINGER, 870, MAN. THEOL, DOGM.-IV,-10
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz