BCCCAP00000000000000000000583
128 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 8, n. 243-247 THESIS 8 ª' Infantes parentum, tam catholicorum, quam acatholicorum, va– lide baptizantur ante usum ratio:qis; et ita obligationibus chris– tianorum subjiciuntur in perpetuum ut nullo modo possint eas jam amplius recusare. - 'Infantes sunt illi qui nondum usuro rationis adepti sunt. Perpetuo amentes cujuslibet aetatis, infantibus aequiparantur. Pars V·: Valide baptizantur ante usum rationis... 243. Adversarii.-Fuerunt Waldenses et Anabaptistae, secundum quos nemo posset valide baptizari nisi prius signa dederit fidei; quapropter Baptismus valide conferebatur adultis, non vero infantibus; consequen– ter pueros non baptizabant in infantia, et baptizatos rebaptizabant. 244. Censura.-Est doctrina catnolica definita: Conc. Milevitanum: «Quicumque parvulos recentes ab uteris ma- trum baptizandos negat, a. s.» (1). · Concilium Tridentinum: «Si quis dixerit neminem esse baptizandum nisi ea aetate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo, ,a. s.» (2). «Si quis dixerit parvulos, eo quod actum credendi non nabent, sus– cepto baptismo, ínter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut praestare, omitti eorum baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizart in sola fide Ecclesiae, a. s.-» (3). 245. Probatur ex Saicra Scriptura.-«Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei» (4), ex quibus ver– bis colligitur legem Baptismi esse omnino generalem, nec ullam pati exceptionem. Ergo etiam infantes possunt baptizari ante usuro rationis. Praeterea infantes sunt capaces regni coelorum: «Sinite parvulos venire ad me: talium enim est regnum Dei» (5). Atqui nemo ingredi– tur regnum coelorum nisi prius baptizetur. Ergo infantes possunt valide baptizari. 246. Ex Patribus.-Necesse non est testimonia Patrum in hac ma– teria recitare, quandoquidem orones unanimi consensu id ipsum doceant. 247. Ratione theologica.-Deus vult saluteni oinnium, et neminein vult perire. Sed Baptismus est unicum medium salvandi parvulos. Ergo... (1) DENZINGER, 102. (2) DENZINGER, 868. (3) DENZINGER, 869. (4) Joan., 3, 5. (5) Me., 10, 14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz