BCCCAP00000000000000000000583

DE SUBJEJCTO BAPTISMI, th. 7, n. 238-242 127 Cum intentione saltem habituali, quae in eo consistit quod aliquando exstiterit, sed non fuerit retracta.ta . Dicimus: 239. l.º) Omnis adultus viator, et nondum bap,tizatus, potest reci– pere Ba,ptismum. Nam: a) Apostoli a Christo mandatum acceperunt baptizandi om– nes gentes. Ergo omnes gentes possunt, et debent, baptizari, nullo ex– cepto. b) Oinnis horno tenetur, et quideni jure divino, pertinere ad cor– pus Ecclesiae. Sed horno per solum baptismum incipit pertinere ad cor– pus Ecclesiae. 240. 2.º) Ad validam susceptionem Baptismi requiritur in adulto in– tentio saltem habituailis. · Quia nemo, ratione utens, novas obligationes suscipit nisi prius ali– quando id voluerit; attamen haec. intentio habitualis, juxta aliquos · theologos, posset esse implícita, contenta scilicet in desiderio adhiben– di omnia media ad salutem necessaria. 241. 3. 0 ) Ad Iicitam et fructuosam susceptionem... requiruntur in adulto: · a) Fides, nam Christus dixit: «Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit» ( 1) et Philippus: «Si credis ex toto carde, licet» (baptiza– ri) (2). b) Spes, quia nemo potest aliquid serio velle quin aliquo modo spe– ret illud consequi. c) Attritio supernaturalis de peccatis mortalibus forte commissis, quia nullum peccatum potest remitti quin voluntas illud retractet: «Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum». (3). Haec re– tractatio nihil aliud est nisi actus supernaturalis, auxilio gratiae ac– tualis elicitus, quo voluntas detestatur peccata et propositum habet non peccandi de caetero ex motivo supernaturali. Haec detestatio est de _peccatis mortalibus personalibus, non vero de peccato originali, de quo dari nequit attritio nec dolor proprie dictus. 242. Nota bene.-Dilationem baptismi in adultis Sancti Patres una– nimi voce condemnarunt, et mE1rito quiqem, nam Únusquisque quampri– mum debet media salutis necessaria in exsecutionem mandare ad salu– tem consequendam. Obligatio urget graviter, quin tamen sit faene de– terminare quando peccatum committatur; in periculo mortis urget certo sine mora; extra periculum mortis, quando id convenienter fieri possit. · (1) Me., 16, 16. (2) Act. Apost., a, 37. (3) A.et . Apost., 11, 38.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz