BCCCAP00000000000000000000583
126 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 7, n. 237-238 Nota bene II.-Nemo tamen sibi ipsi valide baptismum administrat. sicut nemo seipsum generat; id etiam colligitur ex forma Baptismi: <<Ego te baptiza,», in quibus verbis apparet baptizandum ·esse diversum a baptizante'. CAPUT IV DE SUBJECTO SACRAMENTI BAPTISMI 237. Agenduin est in hoc capite: a) de iis qui possunt baptismum accipere; jamvero non tantum adulti, sed etiam infantes et perpetuo amentes, possunt valide baptizari. b) Sed cum aliqua sacramenta, semel recepta, iterari possint, alia vero non, quaerendum est utrum baptismus, semel valide susceptus, ite– rari queat. c) Praeterea, aliqua sacramenta sunt omnino necessaria; alia, e contra, non sunt necessaria; hinc de necessitate baptismi inquiren– dum est. Quapropter hoc caput in tribus articul_is dividendum est, quorum primus de iis qui possunt baptizari; secundus, de initerabilitate bap– tismi; et tertius, de ejus necessitate aget: ART. I De iis qui possunt baptizari, Subjectum capax baptismi sunt, tam infantes, quam adulti; sed cum diversae sint dispositiones requisitae, prout agatur de adultis vel de infantibus, distincte et separate agendum est de infantibus et de adultis; quod faciemus in duabus propositionibus sequentibus. THESIS 7. 0 : Omnis adultus viator, nondum baptizatus, potest, cum sola in– tentione habituali, valide recipere sacramentum Baptismi; ad li– citam tamen et fmctuosam Baptismi susceptionem, requiruntur in adulto fides et spes, et, si mortaliter peccaverit, attritio super– naturalis. 238. Explicatio te,rminorum.-4dultus est ille qui usum rationis adep– tus est. Amentes, etsi provecti, infantibus aequiparantur. Viator, qui in hac vita degit; sacramenta enim non sunt nisi pro viatoribus. Nondum baptizatus, quia baptismus, semel receptus, iterari nequit, ut pastea. videbitur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz