BCCCAP00000000000000000000583
DEJ MINISTRO BAPTISMI, th. 6, n. 232-237 125 Ex Sacra Scriptura id patet, nam diaconus Philippus Simonem Ma– gum baptizavit et eunuchum Candacis Reginae (7). b) Est minister extraordinarius, seu cum licentia Ordinarii, vel Pa– rochi. Codex Juris Canonici: «Extraordinarius Baptismi solemnis mi– nister est diaconus, qui tamen sua •P0testate ne utatur sine loci Ordi– narii, vel parochi licentia, justa de causa concedenda, quae, ubi ne– cessitas urgeat, legitime praesumitur» (8). ART. II De ministro baptis:mi priva.ti . THESIS 6.ª: Urgente necessitate, quaelibet persona, ratione utens, potest va– lide et licite Baptismum privatum administrare. 233. Censura..-Est doctrina catholica. 234. Probatur.~Concilium Florentinum: «In casu necessitatis, non solum · sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vez mulier, immo etiam paganus et haereticus, baptizare potest, dummodo formam servet Ec– clesiae et facere intendat quod facit Ecclesim> (1). Codex Juris Canonici: «Baptismus non solemnis potest a quovis mi– nistrari, servata debita materia et forma et intentione» (2). 235. Rationes congruentiae exponit Sanctus Thomas his verbis: «Ad misericordiám ejus qui vult omnes hamines salvos fieri pertinet ut, in his quae sunt de necessitate salutis, homo de facili remedium inve– niat. Inter omnia autem sacramenta maximae necessitatis, est Baptis– mus, qui est regeneratio hominis in vitam spiritualem, quia pueris ali– ter omnino subveniri non potest, ét adulti non possunt, aliter quam per baptismum, plenam remissionem consequi, et quantum ad culpam, et quantum ad poenam. Et ideo ut homa,, circa remedium tarn necessarium, ,. defectum pati non possit, institutum est ut... et minister baptismi etiam sit quicumque non ordinatus, ne, propter defectum Baptismi, homo sa– lutis suae dispendium patiatur» .(3). 236. Nota bene 1.-0rdo tamen servandus est in administratione baptismi privati, ita ut unus alío praeferatur: «Si adsit sacerdos, dia– cono praeferatur; diaconus subdiacono, clericus laico et vir fa,eminae, nisi pudoris gratia deceat foeminam potius quam virum • baptizare, vel nisf foemina noverit melius formam et modum baptizandi» .(4). (7) Act. Apost., a, 13, 26-28. (8) C0DEX JURIS CAN., 741. (1) DENZINGER, 696. (2) C0DEX JURIS CAN., 742. (3) III, q. 67, a. 3. (4) C0DEX JURIS OAN0NICI, can. 'l42, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz