BCCCAP00000000000000000000583
124 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 5, n. 227-228 administrare sacramentum baptismi tamquam minist.er ordinarius; ut autem hic determinatus sacerdos licite possit aliquem solemniter bap– tizare, indiget licentia, quam, si est Parochus, accipit a Jure Canonico; si vero est extra Paroeciam, a Parocho proprio vel ab Episcopo. 228. Adversarii.-Fuerunt aliqui antiqui haeretici qui docebant mu– lieres esse ministros baptismi solemnis _(l). 229. Censura.-Est doctrina catholica. 230. Probatur.-Concilium Florentinum: «Minister hujus sacramen– ti (Baptismi) est sacerdos, cui ex officio competit baptizare» (2). Catech. Concilii Tridentini: (Episcopis et sacerdotibus) · «datum est ut jure suo, non extraordinaria aliqua potestate, hoc munus (baptizan- di) exerceant» (3). Codex Juris Canonici: «Minister ordinarius baptismi solemnis est sacerdos» ( 4). 231. Ratione theologica.-Illius est fideles aggregare ad Corpus Christi mysticum, cujus est potestas in Corpus Christi reale. Sed soli sacerdotes habent potestatem in Corpus Christi reale. Ergo ipsi soli, _ jure proprio, per Baptismum homines possunt aggregare ad Corpus Christi mysticum. · Pars 2.ª: Minister vero extraordinarius... est diaconus. Minister extraordinarius est ille qui in aliquibus casibus, et justa ac rationabili de causa, potest, sub ·delegatione, Baptismum solemnem administrare. In thesi dicimus talem ministrum esse diaconum, qui in casu utitur potestate quam habet ex ejus ordinatione ad solemniter baptizandum. Notare tamen debes quod diaonus, vi suae ordinationis, non habeat quod sit minister baptismi solemnis, sed quoc;l. possit solemniter bapti– zare, si adsit licentia requisita episcopi vel parochi. Peccaret igitur mortaliter diaconus qui, sine debita licentia, et extra necessitatem, so– lemniter baptizaret; sed irregularitatem non contraheret _(5). 232. Probatur.-a) Est minister baptismi. Ex Pontificali Romano: «Diaconum oportet ministrare ad altare, bap– tizare, et praedicare» ( 6); quibus verbis sine dubio aliqua confertur diacono potestas, quam laici non habent, nec alii clerici infra diaconos. (1) Cfr. STUS. EPIPHANIUS, De haeres., baer. 32, n. 4; TERTULLIANUS, De praes- cript., c. 41, PL., 2, 68. (2) DENZINGER, 696. (3) P. 2, c. 2, n. 22. (4) CODEX JURIS CAN., C, 738, l. (5) CODEX JURIS CAN., C. 741. (6) Ponti/. Romanum, p. 1: «De ordinatione diaconi».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz