BCCCAP00000000000000000000583

122 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 4, n. 222-225 magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio, duximus eli– gendam» (11). 223. Probatur ex Sacra Scriptura.-a) In Sacra Scriptura continuo dicitur nos per Baptismum, lavacrum aquae, mundari, sanctificari, jus– tificari, salvari ... , etc. Atqui haec verba indicant infusionem gratiae sanctificantis; nam usu scripturistico nihil aliud haec verba prae se fe– runt. Ergo. «Secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum rege– nerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit nos abunde per Jesum Cliristum Salvatorem nostrum, ut, justificati gratia ipsius, liae– :redes simus secundum spem vitae aeternae» (12). «Mundans lavacro aquae in verbo vitae» (13). b) Per baptismum dicitur in Sacra Scriptura homines fieri mem– ora Cliristi, acquirere jus ad vitam aeternam. Atqui nemo fit membrum Christi, nec jus habet ad vitam aeternam nisi per gratiam sanctifican– :tem. Ergo in baptismo infunditur baptizatis gratia sanctificans. 224. Nota bene.-Quod simul cum gratia baptizati recipiant habitus virtutum et dona supernaturalia, necesse non est demonstrare, eo quod gratia sanctificans numquam sit sine comitatu virtutum et donorum, si– cut declaratum est in Concilio Vienensi et Tridentino _(14). Neque dicas parvulos inhabiles esse ad actus virtutum eliciendos et ideo virtutes non recipere, nam secus neque essent membra Christi, neque, decedentes, ad vitam aeternam pervenire possent (15). 225. Scholion: Utrum Baptismus tollat omnes poenalitates hujus vi– tae.-Ipsa experientia nos docet baptismum non auferre hujus· vitae poenali.tates, non tamen quia vim non habuerit, sed quia Deus aliter rem disponere statuit, et quidem rationabiliter, «quia per baptismum homo incorporatur Christo et efficitur membrum ejus. Et ideo camveniens est ut id agatur in membro incorporato quod est actum .in capite. Christus autem, a principio suae conceptionis, fuit plenus gratia et veritate; ha– buit tamen corpus passibile, quod post passionem et mortem est ad vitam glorfosam resuscitatum. Unde et christianus in baptismo gratiam con– sequitur quantum ad animam; habet tamen corpus passipile, in quo pro Christo possit pati; sed tandem resuscitabitur ad impassibilem vi– tam» (16). Sic etiam hamo baptizatus potest sese exerceri in lucta contra pas– siones, et coronam accipere justitiae <<quam reddet Dominus in illa die justus judex» (17). (11) DENZINGER, 483. (12) Ad Tit,, 3, 5-7. (13) Ad Eph., 5, 26; I Cor., 6, 11. (14) DENZIN&ER, 483, 821. (15) 1STUS. THOMAS, III, q. 69, a. 6. (16) STUS. THOMAS, III, q. 69, a. 3. (17) II Tim., 4, 7..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz