BCCCAP00000000000000000000583
DE EFFECTIIBUS BAPTISMI, th; 4, n. 218-222 121 Quod in his textibus agatur de omni peccato, nullum est dubium~ quandoquidem verba adhibita nullam exceptionem designent. 219. Ex: Patribus.-Ita loquuntur Patres ut res omnino liqueat; se– secundum sanctos Patres descendimus ad aguas mortui, et ascendimus. · vivi; nos, pisciculi, .secundum « i je i m » nostrum .Jesum Christum, in aqua nascimur. Descendimus pleni peccatis ac sordibus, emergimus au– tem fructificantes (6). · «Salus ergo hominis, in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit, vel quidquid etiam proprie ante bap– tismum ipse peccavit» (7). Multa alia Patrum testimonia afferri possent, quae tamen, brevita– tis causa, omittuntur. 220. Ex praxi Ecciesiae.-Quod per baptismum re,mittatur omnis poena, pro peccatis debita, liquet ex praxi Ecclesiae, nam baptizatis numquam injunxit satisfactionem; praescripsit quidem vigilias et mor– tificationes ante susceptionem baptismi ut catechumeni apte sese prae– pararent; at nullam umquam injunxit satisfactionem post baptismum. ART. II De infusione habitus gratiae. THESIS 4.": Per baptismum infunduntur baptizatis non ponentibus obicem habitus gratiae sanctificantis, virtutum et donorum Spiritus Sancti. ' 221. Adversarii.-a) Protestantes, nam juxta Lutherum: «Baptismus neminem justificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis, cui additur baptismus» _(8). b) Fuerunt etiam aliqui antiqui, qui <<POSuerunt quod pueris in bap– tismo non dantur gratia et virtutes; sed imprimitur eis character Chris– ti, cujus virtute, cum ad perfectam aetatem venerint, consequuntur gra– tiae et virtutes» (9). ' 222. Censura.-De fide div. cath. definita in Conc. Tridentino: «Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate con– fertur ... » (10). Conc. Vienense: «Opinionem... quae dicit ta1J?, parvulis quam adul– tis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tamquam probabiliorem, et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologiae (6) Ita Epist. Barnabae, e, 11, n. 11; HERMAE PASTOR, Symb., 9, 16, 3; TEa,. TULLIANUS, De Baptismo, c. 1, n. 7; CYRILLUS HIEROSOL., Cat., 3, c. ~2; · cfr. Journel, 34,_ 92., 302, 3Q4, 362, 407, etc. . (7) Contra duas epist. pelag., lib. 3, n. 5; PL., 44, 591. . (8) De capttv. babyl, eccl., «De sacramento baptismi», § «Ita Baptismus». (9) STUs. THOMAS, III, q, 69, a. 6. (10) DENZINGER, 792.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz