BCCCAP00000000000000000000583
120 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 3, n. 215-218 ART. I De re~ssione peccatii et poenae. THESIS 3.": Per Baptismum vere remittuntur omnia peccata, tum oliginale, tum personalia baptizati, dummodo baptizatus obicem non po– nat; immo omnes poenae, peccatis debitae, et coram Deo luen– dae, remittuntur per Baptismum. 215. Status q,1;taestionis.-Quaeritur in thesi utruni per baptismu~ remittantur omnia peccata quae in baptizato adsint in ipso momento susceptionis baptismi; si infans baptizatur, in eo non est nisi pecca– tum originale; si vero adultus, potest habere etiam alia peccata perso– nalia; sed sciendum est quod peccatum mortale duplicem poenam pec– catori importet: unam, aeternam, quatenus est aversio a Deo, et aliam, temporalem, quatenus est conversio ad creaturas. Dicimus igitur in thesi quod per baptismum remittantur baptizato -si est infans-, peccatum originale; peccata etiam personalia-si est adultus-, et omnis reatus poenae, tum aeternae, tum temporalis, dum– modo obicem non ponat. Obex in praesenti nihil aliud esse potest nisi impoenitentia de pee– cato commisso, cum nemo de peccato originali dolere possit. 216. Adversarii.-Sunt.Pra,testantes, nam conformiter ad sua placlta de justificatione, dicunt peccata non remitti, sed tantum tegi; sic enim se habet propositio Lutheri a Leone X damnata: «In puera, Post baptis– mum negare remanens peccatum est Paulum et Christum simul con– culcare» (1). 217. Censura.-De fide div. cath. definita in Conciliis Tridentino et Florentino: Conc. Florentino: «Hujus sacramenti effectus est remissio omnis cul– pae originalis et actualis, omnis quoque poenae quae pro ipsa culpa de– betur» (2). Conc. Tridentino: «Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam adserit non tolli totum id quod veram et propriam peccatf rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari, a. s.» (3). 218. Probatur ex Sacra Scriptura.-Res clare constat, nam Apostolus Judaeos alloquens, haec habet: «Baptizate unusquisque vestrum in no– mine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum» ( 4). «Baptizare, et ablue peccata tua» (5). (1) DENZINGER, 742. (2) DENZINGER, 696. (3) DENZINGER, 792. (4) Act. Apost., 2, 38. (5) Act. Apost., 22, 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz