BCCCAP00000000000000000000583
DE EJFFEJCTIBUS BAPTISMI, th. 3, n. 213-214 119 213. Difficultates.-Objectio l.ª: Contra hanc doctrinam adsunt duae difficultates gravissimae. St'!l,s. Ambrosius admisit -validúm esse baptismum collatum in nomine unius Personae SSmae. Trinitatis eo quod si unam nominas, Trinitatem signas, et -addit: «In Spiritu quoque recte nos baptizare posse Scriptura indicat, dicente Domi– no: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto» (37). Respondeo: a) Non videtur Stum. Doctorem agere in praesenti de forma baptis– ·mi, secus sibi contradiceret, nam aliis in locis rectam doc-trinam docet (38), b) Videtur, e contra, haec verba esse intelligenda ·de forma professionis fidei emittendae ab adultis ante baptismum, et docet adultos, si credant in unam Per– sonam, eo ipso satis ostendunt credere in totam Trinitatem (39). Objectio 2,ª: Nicolaus I, ad Bulgaros scribens, ait: «A quodam judaeo, nescitis utrum christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos adseritis et quid de iis sit agendum consulitis, Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi,. sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt, 1J,num quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosiu·s, constat eos non esse denuo baptizan– dos» (40). Respondeo : a) Aliqui dicunt Ni_colaum r tamquam doctorem privatum errori ad– haesisse (41). b) Alii dicunt Pontificem non agere de forma baptismi, sed de intentione cordis baptizandi, ita ut sensus' iste sit: talis est unitas Divinarum Personarum ut separari non possint. Si igitur fidem in unam Personam quis proferat, eo ipso includit profes– sionem in alias, quin necessaria sit specialis mentio de ipsis (42). CAPUT II DE EFFECTIBUS BAPTISMI 214. Connexio materi,ae.-Cum omnia sacramenta Novae Legis signa sint practica, quatenus id quod significant, efficiunt, quaerendum sane est quinam sint effectus saéramenti Baptismi. Porro, Iam in tractatu de Sacramentis in genere probatum est bap– tismum•imprimere in anima signum quoddam indelebile, seu charac– terem; quapJ'.opter nihil dicemus in praesenti de hoc effectu. · Agendum nobis est de aliis effectibus, si qui sint, in sacramento bap– tismi. Jamvero piures sunt effectus baptismi, nempe remissio peccati originalis, et omnium peccatorum personalium ante baptismum forte commissorum, et omnis poenae peccato debitae; quae omnia nonnisi per infusionem gratiae sanctificantis h.abentur; quare de his omni– bus agendum est in duobus articulis sequentibus. (37) (38) (39) (40) (41) (42) De Spiritu Sancto, lib. 1, c. 3, n. 42, 45; PL.; 16, 742. De mysteriis, c. 4, n. 20; Journel, 1330; PL., 16, 411. Ofr. EsTrui3, in IV Sentent., dist. 3, § 5; PEscH, De sacramentis, n. 388; VAN NooaT, De sacramentis. n. 188, et alii. Respons..ad, consulta Bulg.,.· c. 104; MANSI, 15, 43-2; . DENZING:1!:R, 335. Ita SOTO in IV Sentent., dist. 3, a. 6; CANO, De locis theol., lib. 6, c. 8; STus. BELLARM1Nus, De sacramento baptismi, lib-. 1, c. 3; :E!ILLUART, De Bap- tismo, diss. 1, a. 4, § 2. . . Ita PESCH, op. cit.~ n. 389 ; VAN NOORT, op, cit., n. 188; BILLOT, op. C'!t , pag. 236; cfr. etiam SThS., loe. cit., n. 48; PUlG DE LA B., op, cit., n. 229; LENNERZ, De b[tptismo; n. 46 sqs,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz