BCCCAP00000000000000000000583

118 DE SACRAMENTO BAPTISMI, th. 2, n. 211-212 narum Patris et Filii et Spiritus Sancti; et, e contra, ut dubium, et ideo repetendum, illud quod aliter administratum fuerit (30). Potest id etiam ratione theologica confirmari, nam Baptismus est veluti janua Ecclesiae et principium totius vitae supernaturalis; valde igitur conveniens erat ut talis introitus nonnisi per explicitam profes– sionem praecipui mysterii Religionis Christianae obtlneretur. e) Personam baptizandi. Requiritur determniatio personae bapti– zandae ita ut, non determinata persona, non conficiatur validus baptis– mus. Id declaravit S. Congreg. de Prc:íp. Fide: «De baptismo, ex omis– sione pronominis «te» in ejus collatione ... , invalidum fuisse sacra– mentum, perspicua res est» (31). d) Personam baptizantis, quae tamen sufficienter exprimitur eo ipso quod actus baptizandi exercetur per niinistrum dum invocationem facit Trium Divinarum Personarum. Quapropter vox «ego» non perti– net in lingua latina ad formae essentiam; sed requireretur in lingua anglicá, gallica, etc.... Probatur minar.: Jamvero in utraque forma, tum Latina, tum Grae– ca, omnia praedicta clare exprimuntur. Ergo utraque forma est valida ad conficiendum sacramentum Baptismi. 212. Quaestiuncula: Quid dicendum de baptismo collato «in nomine Jesu».-...:.cum in Act. Apost., plurimis in locis, dicatur baptismum colla– tum fuisse· in nomine Jesu: «Jussit eos (Petrus) baptizari in nomine Domini Jesu Christi» (32), «His auditis, baptizati sunt in nomine Do– mini Jesu» (33), etc., quaeritur utrum hoc sacramentum fuerit validum, an non. Sententiae theologorum.-a) Aliqui dixerunt vaZidum fuisse, quia hoc nomine tota Trinitas comprehendebatur. Ita Petrus Lombardus (34). Haec tamen sententia reprobanda videtur. b) Alii dicunt hoc sacramentum, solo nomine Jesu collatum, esse per se invalidum; sed apostolOl:;, ex speciali Christi revelatione et divina dispensatione valide baptizasse, «ut nomen Christi quod erat odiosum Judaeis et Gentilibus, honorabile redderetur» .(35). Haec opinio, cum ad dispensationem divinam recurrat, ob certas speciales causas et ad tempus, non est contra fidem, sed obsoJeta est. e) Alii docent in his textibus sermonem non esse de forma baptis– mi, sed tantum designari baptismum . institutum a Christo; apostoll igitur numquam baptizassent sub hac forma: «in nomine Jesu Christi», nam hoc sacramentum esset irritum (36). (30) (31) (32) (33) (34) (35) (36) Cfr. STUS. JusTINUS, Apologia, lib. 1, c. 61; STUS. A.MBR0SIU$, De myste– riis c. 4, n. 20, et DENZINGER, 229, 249, 297. aoúect. s. Gongreg. de Propaganda Fide, 11 sept. 1841, n. 526. Act. Apost., 8, 16. Act. Apost., 19, 5. IV Sentent., dist. 3, n. 5. · STUS. TH0MAS, III, q. 6,6, a. 6, ad 1; STU$. BONAVENTURA, in IV Sentent.• dist. 3 p. 1, a. 2 q. 2; scoTUs, in IV .sentent., dist. 3, q. 2. Ita SÚAREZ De 'sacramentis, disp. 21, sect. 3, n. 11; VASQUEZ, in III. disp. 143, c. 2; SYLVIUS, in III, q. 66, a. 6 et omnes fe-re theologi hodierni.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz